ASS 5 (1869-70), p. 499

« alimentorum et aliorum sumptuum ». Item auctoritate Cecconi,
Episcopi olim Montisalti, qui in opere Dell'istituzione dei Seminarii
c. 4 plura ad rem habet, eandemque obligationem eruit
ex contractu innominato, do ut des, do ut facias, vel, facio ut des.
IURA LIVII. Livius e converso affirmans se e dioecesi iam
fuisse ab Episcopo dimissum quod Episcopus declaraverit, haud
amplius ipsum recepturum fore, universam quaestionem coercuit
ad obligationem eompensandi Seminarium: hanc autem obligationem
sibi esse pluribus de causis denegabat; tum quod in
usu non fuerit compensatio, tum quod Seminarium compensationem
ex parte acciperet ex alumnis non ecclesiasticis, tum
quod per magisterium sex annos in Seminario exercitum iam
uberrime compensasse! si aliquid compensandum foret, tum
quod pensionem solverit neque fuerit omnino gratis enutritus.
De auctoritatibus in contrarium adductis animadvertit, eas
agere de alumnis gratis altis qui postea, habitu clericali dimisso,
viam deserant ecclesiasticam : quavis autem in hypothesi restitutionem
faciendam non esse nisi quando ex lege aliqua sive
fundationis sive episcopali sive synodali sive ex legitima con
suetudine id fuerit praescriptum, ci. Lucidi in recenti opere
de Visit SS. Liminum vol. 2 § 6 n. 20.

Dubium.

« An et quomodo Sacerdos (Livius) cogi possit ut id pro-
« priam dioecesim revertatur in casu ».
RESOLUTIO. S. Congregatio Concilii causa iterum cognita die
19 Februarii 1870 respondere censuit: Posse cogi ad revertendum
in propriam dioecesim, dummodo ibi absolutionem a censuris,
posteaquam humiliter petierit peractis spiritualibus exercitiis per
tempus ab Episcopo designandum, obtineat, eique, de Congrua per
Episcopum provideatur.
EX QUIBUS COLLIGES :
L Iuxta veterem disciplinam neminem potuisse utiliter sacris
ordinibus initiari qui adscriptus seu incardinatus non esset alicui
peculiari ecclesiae cui inservire teneretur (1).

(1) Eiusmodi incardinatio erat in- ita ut nec Episcopus nec Presbyter
time coniuncta cum S. Ordinatione, dici posse videretur, qui cum ecclesia

Testo dall'OCR della scansione vaticana; possono restare errori di lettura. Pagina nella scansione (PDF)

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.