Can. 1615
§ 1. Si iudex unicus aut aliquis vel etiam omnes iudices qui tribunal collegiale constituunt suspecti declarentur, personae mutari debent, non vero iudicii gradus.
§ 2. Ordinarii autem est in locum iudicum qui suspecti declarati sunt, alios a suspicione immunes subrogare.
§ 3. Quod si ipsemet Ordinarius declaratus fuerit suspectus, idem peragat iudex immediate superior.