Can. 1772
§ 1. Testes seorsum singuli examinandi sunt.
§ 2. Prudenti tamen iudicis arbitrio relinquitur post edita testimonia testes inter se aut cum parte conferre, seu, vulgo, confrontare.
§ 3. Id autem fieri poterit si haec omnia simul concurrant, scilicet: 1° Si testes inter se aut cum parte in re gravi et causae substantiam attingente dissentiant; 2° Si nulla alia facilior ad veritatem detegendam suppetat via; 3° Si scandali vel dissidiorum periculum non sit ex collatione pertimescendum.