Can. 1801
§ 1. Periti votum suum vel in scriptis proferre possunt, vel oretenus coram iudice; sed si ore proferatur, statim in scriptis redigi debet a notario et a peritis subscribi.
§ 2. Peritus autem, praesertim si sententiam suam in scriptis protulerit, accersiri potest a iudice ut explicationes, quae ulterius necessariae videantur, suppeditet.
§ 3. Periti debent indicare perspicue qua via et ratione processerint in explendo munere sibi demandato et quibus potissimum argumentis sententia ab ipsis prolata nitatur.