Can. 1915

§ 1. Qui exemptionem ab expensis vel earum deminutionem assequi vult, eam a iudice postulare debet, dato supplici libello, allatisque documentis quibus quae conditio sit postulantis quaeve eius rei familiaris copia demonstret; praeterea probare debet se non futilem neque temerariam causam agere.

§ 2. Iudex postulationem nec admittat nec reiiciat, nisi requisitis, si opus sit, notitiis etiam secretis quibus statum rei familiaris ipsius postulantis compertum habere possit auditoque promotore iustitiae; imo concessam potest etiam revocare, si in decursu processus assertam paupertatem non adesse compertum habuerit.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.