Can. 1923
§ 1. In exsecutione peragenda exsecutor caveat ut quam minimum damnato noceatur, eaque de causa incipiat exsecutionem a distrahendis rebus quae minus ei necessariae sunt, salvis semper quae eius victui vel industriae deserviunt; et si agatur de clerico, salva honesta eiusdem sustentatione ad normam can. 122.
§ 2. Ad exsecutionem privationis beneficii iudex ne procedat contra clericum qui Sanctam Sedem adierit; sed si agatur de beneficio, cui adnexa sit animarum cura, Ordinarius provideat per designationem vicarii substituti.