Can. 2009
§ 1. In causis, quae agitantur apud Sacram Congregationem, relatorem seu ponentem agat unus e Patribus Cardinalibus eidem Congregationi adscriptis, a Romano Pontifice designatus.
§ 2. Eius officium est causae sibi demandatae peculiare studium impendere et in plenaria seu ordinaria congregatione ea omnia referre, quae sive in favorem causae sive contra eam facere videntur.