Can. 407

§ 1. Canonici ad honorem alicuius basilicae vel ecclesiae collegialis almae Urbis, privilegiis et insignibus uti possunt tantum intra eiusdem basilicae vel collegiatae ecclesiae eiusque filialium ambitum; canonici vero ad honorem aliarum ecclesiarum extra Urbem, privilegiis et insignibus utantur in dioecesi tantum ubi nominati sunt, non autem extra dioecesim, nisi ad normam can. 409, § 2.

§ 2. Canonici ad honorem, praeter insignia et privilegia seu iura honorifica, obtinent etiam scamnum in choro.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.