Can. 432

§ 1. Capitulum ecclesiae cathedralis, sede vacante, intra octo dies ab accepta notitia vacationis, debet Vicarium Capitularem qui loco sui dioecesim regat et, si fructuum percipiendorum ei munus incumbat, oeconomum unum vel plures fideles ac diligentes constituere.

§ 2. Si Capitulum intra praescriptum tempus Vicarium aut oeconomum, quavis de causa, nullum deputaverit, deputatio ad Metropolitam devolvitur; si autem ecclesia ipsa metropolitana fuerit vacans vel metropolitana simul et suffraganea, ad antiquiorem ex Episcopis suffraganeis.

§ 3. Etiam vacante dioecesi aut abbatia vel praelatura de quibus in can. 285, si Capitulum intra octiduum Vicarium vel oeconomum non nominaverit, hunc Metropolita qui fuit legitime electus ad normam citati canonis, constituat, nisi in abbatia vel praelatura nullius religiosa aliter ad normam constitutionum provideatur.

§ 4. Capitulum quantocius de morte Episcopi et deinde electus in Vicarium Capitularem de sua electione Sedem Apostolicam certiorem Faciant.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.