Can. 769
Patrinorum est, ex suscepto munere, spiritualem filium perpetuo sibi commendatum habere atque in iis quae ad christianae vitae institutionem spectant, curare diligenter ut ille talem in tota vita se praebeat, qualem futurum esse sollemni caeremonia spoponderunt.