Can. 77
Cessat quoque privilegium, si temporis progressu rerum adiuncta sic, iudicio Superioris, immutentur ut noxium evaserit, aut eius usus illicitus fiat; item elapso tempore vel expleto numero casuum pro quibus privilegium fuit concessum, firmo praescripto can. 207, § 2.