Can. 834

§ 1. Missae pro quibus celebrandis tempus ab oblatore expresse praescriptum est, eo omnino tempore sunt celebrandae.

§ 2. Si oblator nullum tempus pro Missarum manualium celebratione expresse praescripserit: 1° Missae pro urgenti causa oblatae quamprimum tempore utili sunt celebrandae; 2° In aliis casibus Missae sunt celebrandae intra modicum tempus pro maiore vel minore Missarum numero.

§ 3. Quod si oblator arbitrio sacerdotis tempus celebrationis expresse reliquerit, sacerdos poterit tempore quo sibi magis placuerit, eas celebrare, firmo praescripto can. 835.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.