Concilio di Costantinopoli II
Concilium Constantinopolitanum II · 553 d.C. · Constantinople
Can. 1 Denz. 213
Si quis non confitetur Patris, et Filii, et Spiritus Sancti unam naturam sive substantiam, et unam virtutem et potestatem, trinitatem consubstantialem, unam deitatem in tribus subsistentiis sive personis adorandam, talis anathema sit. Unus enim Deus et Pater, ex quo omnia; et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia; et unus Spiritus Sanctus, in quo omnia.
Can. 2 Denz. 214
Si quis non confitetur Dei Verbi duas esse nativitates, unam quidem ante saecula ex patre sine tempore incorporaliter, alteram vero in ultimis diebus eiusdem ipsius qui de coel descendit, et incarnatus de sancta gloriosa Dei Genitrice et semper Virgine Maria, natus est ex ipsa, talis A. S.
Can. 3 Denz. 215
Si quis dicit, aliu esse Deum Verbum qui miracula fecit, et alium Christum qui passus est, vel Deum Verbum cum Christo esse nascente de muliere, vel in ipso esse ut alterum in altero, et non unum eundemque Dominum nostrum Iesum Christum, Dei Verbum incarnatum et hominem factum, et eiusdem ipsius miracula, et passiones quas voluntarie carne sustinuit, talis A. S.
Can. 4 Denz. 216
Si quis dicit, secundum gratiam, vel secundum operationem, vel secundum dignitatem, vel secundum aequalitatem honoris, vel secundum auctoritatem, aut relationem, aut affectum, aut virtutem, unitionem Dei Verbi ad hominem factam esse, vel secundum bonam voluntatem, quasi quod placuit Deo Verbo homo, eo quod bene visum est et de ipso, Sicut TheodoruS [insipiens] dicit: vel secundum homonymiam, per quam Nestoriani Deum Verbum Filium et Christum vocantes, et hominem separatim Christum et Filium nominantes, et duas personas evidenter dicentes, per solam nominationem, et honorem, et dignitatem, et adorationem, unam personam, unum Filium, et unum Christum confingunt dicere: sed non confitetur unitatem Dei Verbi ad carnem animatam anima rationabili et intellectuali, secundum compositionem sive secundum subsistentiam factam esse, sicut sancti Patres docuerunt, et ideo unam eius subsistentiam compositam, qui est Dominus (noster) Iesus Christus, unus de Sancta Trinitate, talis A. S. Cum enim multis modis unitas intelligitur, qui impietatem Apollinarii et Eutychetis sequuntur, interemptionem eorum quae convenerunt colentes, unitionem secundum confusionem dicunt. Theodori autem et Nestorii sequaces, divisione gaudentes affectualem unitatem introducunt. Sancta Dei Ecclesia utriusque perfidiae impietatem reiciens, unitionem Dei Verbi ad carnem secundum compositionem confitetur, quod est secundum subsistentiam. Unitio enim per compositionem in mysterio Christi non solum inconfuse ea, quae convenerunt, conservat, sed nec divisionem suscipit.
Can. 5 Denz. 217
Si quis unam subsistentiam Domini nostri Iesu Christi sic intelligit, tanquam suscipientem plurimarum subsistentiarum significationem, et per hoc introducere conatur in mysterio Christi duas subsistentias, seu duas personas, et duarum personarum quas introducit, unam personam dicit secundum dignitatem, et honorem, etadorationem, sicutTheodorus etNestorius insanientes conscripserunt, et calumniatur sanctam CHALCEDONENSEM Synodum tanquam secundum istum impium intellectum unius subsistentiae utentem vocabulo, sed non confitetur Dei Verbum carni secundum subsistentiam unitum esse, et propter hoc unam eius subsistentiam, seu unam personam, et sic et sanctum CHALCEDONENSE Concilium unam subsistentiam Domini nostri Iesu Christi confessum esse, talisA.S. Necenimaciiectionem personae vel subsistentiae suscepit sancta Trinitas ex incarnato uno cic sancta Trinitate Deo Verbo.
Can. 6 Denz. 218
Si quis abusive et non vere Dei genitricem dicit sanctam gloriosam semper Virginem Mariam, vel secundum relationem, quasi homine puro nato, sed non Deo Verbo incarnato et nato ex ipsa, referenda autem, sicut illi dicunt, hominis nativitate ad Deum Verbum, eo quod cum homine erat nascente, et calumniatur sanctam CHALCEDONENSEM Synodum, tanquam secundum istum impium intellectum, quem Theodorus exsecrandus adinvenit, Dei genitricem Virginem dicentem, vel qui hominis genitricem vocat, aut Christotocon, id est, Christi genitricem, tanquam si Christus Deus non esset, et non proprie et vere Dei genitricem ipsam confitetur, eo quod ipse qui ante saecula ex Patre natus est Deus Verbum, in ultimis diebus ex ipsa incarnatus et natus est, et sic pie et sanctam CHALCEDONENSEM- DONENSEM Synodumeam esse confessam, talis A. S.
Can. 7 Denz. 219
Si quis in duabus naturis dicens, non ut in deitate et humanitate, unum Dominum nostrum Iesum Christum cognosci confitetur, ut per hoc significet differentiam naturarum, in quibus inconfuse ineffabilis unitio facta est, neque Deo Verbo in carnis naturam transmutato, neque carne in Verbi naturam transducta (manet enim utrumque hoc quod est natura, etiam facta unitate secundum subsistentiam), sed pro divisione per partem, talem excipit vocem in mysterio Christi, vel numerum naturarum confitendo in eodem Domino nostro Iesu Christo Deo Verbo incarnato, non intellectu tantummodo differentiam excipit earum, ex quibus et compositus est, non interemptam propter unitatem (unus enim ex utroque, et per unum utraque), sed in hoc numero utitur, ut separatim unaquaque natura suam habente subsistentiam, talis A. S.
Can. 8 Denz. 220
Si quis ex duabus naturis deitatis et humanitatis confitens unitatem factam esse, vel unam naturam Dei Verbi incarnatam dicens, non sic ea excipit sicut Patres docuerunt, quod ex divina natura et humana, unitione secundum subsistentiam facta, unus Christus effectus est, sed ex talibus vocibus unam naturam sive substantiam deitatis et carnis Christi introducere conatur, talis A. S. Secundum subsistentiam enim dicentes unigenitum Deum Verbum carni unitum esse, non confusionem aliquam naturarum in se invicem factam esse dicimus, sed magis permanente utraque hoc quod est, unitum esse carni Deum Verbum intelligimus. Propter quod et unus est Christus, Deus et homo, idem ipse consubstantialis Patri secundum deitatem, et consubstantialis nobis idem ipse secundum humanitatem. Aequaliter enim et eos qui per partem dividunt vel incidunt, et eos qui confundunt divinae dispensationis mysterium Christi, reicit et anathematizat Dei Ecclesia.
Can. 9 Denz. 221
Si quis in duabu naturis adorari dicit Christum, ex quo duas adorationes introducunt, separatim Deo Verbo, et separatim homini: vel si quis ad interemptionem carnis vel ad confusionem deitatis et humanitatis, unam naturam sive substantiam eorum quae convenerunt introducens, sic Christum adorat, sed non una adoratione Deum Verbum incarnatum cum propria ipsius carne adorat, sicut ab initio Dei Ecclesiae traditum est, talis A. S.
Can. 10 Denz. 222
Si quis non confitetur Dominum nostrum Iesum Christum, qui crucifixus est carne, Deum esse verum, et Dominum gloriae, et unum de Sancta Trinitate, talis A. S.
Can. 11 Denz. 223
Si quis non anathematizat Arium, Eunomium, Macedonium, Apollinarium, Nestorium, Eutychen, Origenem cum impiis eorum conscriptis, et alios omnes haereticos qui condemnati et anathematizati sunt a sancta catholica et apostolica Ecclesia, et a praedictis sanctis quattuor Conciliis, et eos qui similia praedictis haereticis sapuerunt vel sapiunt, et usque ad mortem in sua impietate permanserunt vel permanent, talis A. S.
Can. 12 Denz. 224–225
Si quis defendit impium Theodorum Mopsuestenum, qui dixit alium esse Deum Verbum, et alium Christum a- passionibus animae et desideriis carnis molestias patientem, et a deterioribus paulatim recedentem, et sic ex profectu operum melioratum, et a conversatione immaculatum factum, et tanquam purum hominem baptizatum esse in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, et per baptisma Sancti Spiritus gratiam accepisse, et filiationem meruisse, et ad similitudinem imperialis imaginis in persona Dei Verbi adorari, et post resurrectionem immutabilem cogitationibus et impeccabilem omnino factum fuisse. Et iterum dixit idem impius Theodorus, talem factam esse unitionem Dei Verbi ad Christum, qualem dixit Apostolus de viro et muliere: «Erunt duo in carne una» [Gn2, 24]. Et super alias innumerabiles blasphemias ausus est dicere, quod post resurrectionem cum insufflasset Dominus discipulis, et dixisset: «Accipite Spiritum Sanctum» [Io20, 22], non dedit eis Spiritum Sanctum, sed figuratim tantummodo insufflavit. Iste enim et confessionem, quam fecit Thomas cum palpasset manus et latus Domini post resurrectionem, dicens: «Dominus meus et Deus neusf, inquit non esse dictam a Thoma de Christo. (Nec enim dicit Theodorus Deum esse Christum,) sed ad miraculum resurrectionis stupefactum Thomam glorificasse Deum, qui Christum Et, quod peius est, etiam in interpretatione, quam in Actus Apostolorum scripsit Theodorus, similem fecit Christum Platoni, et Manichaeo, et Epicuro, et Marcioni, dicens: Quod sicut illorum unusquisque ex dogmate, quod invenit, suos discipulos fecit vocari Platonicos et Manichaeos et Epicureos et Marcionistas: simili modo et cum Christus dogma invenisset, ex ipso Christianos vocari. Si quis igitur defendit praedictum impium Theodorun, et impia eius conscripta, in quibus tam praedictas, quam alias innumerabiles blasphemias dit contra magnum Deum et Salvatorem Iesum Christum, et non anathematizat eum, et impia eius conscripta, et omnes qui suscipiunt vel defendunt eum, et dicunt orthodoxe eum exposuisse, et qui scripserunt pro eo, et eadem i!b sapuerunt, vel scribunt pro eo, vel impiis eius conscriptis, et eos qui similia illi sapiunt, vel aliquando sapuerunt, et usque ad mortem permanserunt vel permanent in tali impietate, talis A. S.
Can. 13 Denz. 226
Si quis defendit impia Theodoriti conscripta, quae contra rectam fidem et contra primam EPHESINAM sanctam Synodum, et Sanctum Cyrillum et duodecim eius capitula exposuit, et omnia quae conscripsit pro Theodoro et Nestorio impiis, et pro aliis qui eadem praedictis Theodoro et Nestorio sapuerunt, defendens eos et eorum impietatem, et propter hoc impios vocans doctores Ecclesiae, qui unitatem secundum subsistentiam Dei Verbi ad carnem confitentur, et non anathematizat ea, et eos qui similia eis sapuerunt, vel sapiunt, insuper autem et omnes qui scripserunt contra rectam fidem, et Sanctum Cyrillum et duodecim eius capitula, usque ad mortem in tali impietate permanserunt, talis A. S.
Can. 14 Denz. 227
Si quis defendit epistolam, quam dicitur Ibas ad Marin Persam haereticum scripsisse, quae abnegat quidem Deum Verbum de sancta Dei genitrice semper virgine Maria incarnatum, hominem factum esse, dicit autem purum hominem ex ipsa natum esse, quem templum vocat, ut alius sit Deus Verbum, et alius homo, et Sanctum Cyrillum, qui rectam fidem Christianorum praedicavit, tanquam haereticum et similiter Apollinario imp scripsisse criminatur, et inculpat primam EPHESI- NAM sanctam Synodum tanquam sine examinatione et quaestione Nestorium condemnantem, et duodecim capitula Sancti Cyrilli impia et contraria rectae fidei vocat eadem impia epistola, et defendit Theodorum et Nestorium, et impia eorum dogmata et conscripta. Si quis igitur memoratam impiam epistolam defendit, et non anathematizat eam, et defensores eius, et eos, qui dicunt eam rectam esse, vel partem eius, et eos, qui scripserunt vel scribunt pro ea, vel pro impietate quae in ea continetur, et praesumunt eam defendere vel insertam et impietatem nomine sanctorum Patrum vel sancti CHALCEDONENSIS Concilii, et in his usque ad mortem permanent, talis A. S.