Concilio di Elvira
Concilium Eliberitanum (Illiberitanum) · c. 300-306 · Elvira (Illiberis), near Granada
Can. 1 — De his qui post baptismum idolis immolaverunt.
Placuit inter eos: Qui post fidem baptismi salutaris adulta aetate ad templum idoli idolaturus accesserit, et fecerit quod est crimen capitale, quia est summi sceleris, placuit nec in finem eum communionem accipere
Can. 2 — De sacerdotibus Gentilium qui post baptismum immolaverunt.
Flamines qui post fidem lavacri et regenerationis sacrificaverunt, eo quod geminaverint scelera, accedente homicidio vel triplicaverint facinus cohaerente moechia, placuit eos nec in finem accipere communionem.
Can. 3 — De eisdem si idolis munus tantum dederunt.
Item flamines qui non immolaverint, sed munus tantum dederint, eo quod se a funestis abstinuerint sacrificiis, placuit in finem eis praestare communionem, acta tamen legitima poenitentia: item ipsi si post poenitentiam fuerint moechati, placuit ulterius his non esse dandam communionem, ne illusisse de dominica communione videantur.
Can. 4 — De eisdem si catechumeni adhuc immolant quando baptizentur.
Item flamines si fuerint catechumeni et se a sacrificiis abstinuerint, post triennii tempora placuit ad baptismum admitti debere.
Can. 5 — Si domina per zelum ancillam occiderit.
Si qua femina furore zeli accensa flagris verberaverit ancillam suam, ita ut intra tertium diem animam cum cruciatu effundat, eo quod incertum sit voluntate an casu occiderit; si voluntate, post septem annos, si casu, post quinquennii tempora, acta legitima poenitentia ad communionem placuit admitti; quod si infra tempora constituta fuerit infirmata, accipiat communionem.
Can. 6 — Si quicunque per maleficium hominem interfecerit.
Si quis vero maleficio interficiat alterum, eo quod sine idololatria perficere scelus non potuit, nec in finem impertiendam esse illi communionem.
Can. 7 — De poenitentibus moechiae si rursus moechaverint.
Si quis forte fidelis post lapsum moechiae, post tempora constituta acta poenitentia, denuo fuerit fornicatus, placuit nec in finem habere eum communionem.
Can. 8 — De feminis quae relictis viris suis aliis nubunt.
Item feminae, quae nulla praecedente causa reliquerint viros suos et alteris se copulaverint, nec in finem accipiant communionem.
Can. 9 — De feminis quae adulteros maritos relinquunt et aliis nubunt.
Item femina fidelis, quae adulterum maritum reliquerit fidelem et alterum ducit, prohibeatur ne ducat: si duxerit non prius accipiat communionem, nisi quem reliquit de saeculo exierit, nisi forsitan necessitas infirmitatis dare compulerit.
Can. 10 — De relicta catechumeni si alterum duxerit.
Si ea quam catechumenus relinquit duxerit maritum, potest ad fontem lavacri admitti: hoc et circa feminas catechumenas erit observandum. Quod si fuerit fidelis quae ducitur ab eo qui uxorem inculpatam relinquit, et cum scierit illum habere uxorem, quam sine causa reliquit, placuit in finem hujusmodi dari communionem.
Can. 11 — De catechumena si graviter aegrotaverit.
Intra quinquennii autem tempora catechumena si graviter fuerit infirmata, dandum ei baptismum placuit, non denegari.
Can. 12 — De mulieribus quae lenocinium fecerint.
Mater vel parens vel quaelibet fidelis, si lenocinium exercuerit, eo quod alienum vendiderit corpus vel potius suum, placuit eam nec in finem accipere communionem.
Can. 13 — De virginibus Deo sacratis si adulteraverint.
Virgines quae se Deo dicaverunt, si pactum perdiderint virginitatis, atque eidem libidini servierint non intelligentes quid admiserint, placuit nec in finem eis dandam esse communionem. Quod si semel persuasae aut infirmi corporis lapsu vitiatae omni tempore vitae suae hujusmodi feminae egerint poenitentiam, ut abstineant se a coitu, eo quod lapsae potius videantur, placuit eas in finem communionem accipere debere.
Can. 14 — De virginibus saecularibus si moechaverint.
Virgines quae virginitatem suam non custodierint, si eosdem qui eas violaverint duxerint et tenuerint maritos, eo quod solas nuptias violaverint, post annum sine poenitentia reconciliari debebunt; vel si alios cognoverint viros, eo quod moechatae sunt, placuit per quinquennii tempora acta legitima poenitentia admitti eas ad communionem oportere.
Can. 15 — De conjugio eorum qui ex Gentilitate veniunt.
Propter copiam puellarum gentilibus minime in matrimonium dandae sunt virgines Christianae, ne aetas in flore tumens in adulterium animae resolvatur.
Can. 16 — De puellis fidelibus ne infidelibus conjungantur.
Haeretici si se transferre noluerint ad Ecclesiam catholicam, nec ipsis catholicas dandas esse puellas; sed neque Judaeis neque haereticis dare placuit, eo quod nulla possit esse societas fideli cum infidele: si contra interdictum fecerint parentes, abstineri per quinquennium placet.
Can. 17 — De his qui filias suas sacerdotibus Gentilium conjungunt.
Si qui forte sacerdotibus idolorum filias suas junxerint, placuit nec in finem eis dandam esse communionem.
Can. 18 — De sacerdotibus et ministris si moechaverint.
Episcopi, presbyteres et diacones si in ministerio positi detecti fuerint quod sint moechati, placuit propter scandalum et propter profanum crimen nec in finem eos communionem accipere debere.
Can. 19 — De clericis negotia et nundinas sectantibus.
Episcopi, presbyteres et diacones de locis suis negotiandi causa non discedant, nec circumeuntes provincias quaestuosas nundinas sectentur: sane ad victum sibi conquirendum aut filium aut libertum aut mercenarium aut amicum aut quemlibet mittant; et si voluerint negotiari, intra provinciam negotientur.
Can. 20 — De clericis et laicis usurariis.
Si quis clericorum detectus fuerit usuras accipere, placuit eum degradari et abstineri. Si quis etiam laicus accepisse probatur usuras, et promiserit correptus jam se cessaturum nec ulterius exacturum, placuit et veniam tribui: si vero in ea iniquitate duraverit, ab Ecclesia esse projiciendum.
Can. 21 — De his qui tardius ad ecclesiam accedunt.
Si quis in civitate positus tres dominicas ad ecclesiam non accesserit, pauco tempore abstineatur, ut correptus esse videatur.
Can. 22 — De catholicis in haeresem transeuntibus, si revertantur.
Si quis de catholica Ecclesia ad haeresem transitum fecerit rursusque recurrexit, placuit huic poenitentiam non esse denegandam eo quod cognoverit peccatum suum; qui etiam decem annis agat poenitentiam, cui post decem annos praestari communio debet; si vero infantes fuerint transducti, quod non suo vitio peccaverint incunctanter recipi debent.
Can. 23 — De temporibus jejuniorum.
Jejunii superpositiones per singulos menses placuit celebrari, exceptis diebus duorum mensium Julii et Augusti propter quorumdam infirmitatem.
Can. 24 — De his qui in peregre baptizantur, ut ad clerum non veniant.
Omnis qui in peregre fuerint baptizati, eo quod eorum minime sit cognita vita, placuit ad clerum non esse promovendos in alienis provinciis.
Can. 25 — De epistolis communicatoriis confessorum.
Omnis qui attulerit litteras confessorias sublato nomine confessoris, eo quod omnes sub hac nominis gloria passim concutiant simplices, communicatoriae ei dandae sunt litterae.
Can. 26 — Ut omni sabbato jejunetur.
Errorem placuit corrigi, ut omni sabbati die superpositiones celebremus.
Can. 27 — De clericis, ut extraneas feminas in domo non habeant.
Episcopus vel quilibet alius clericus aut sororem aut filiam virginem dicatam Deo tantum secum habeat: extraneam nequaquam habere placuit.
Can. 28 — De oblationibus eorum qui non communicant.
Episcopum placuit ab eo, qui non communicat, munus accipere non debere.
Can. 29 — De energumenis qualiter habeantur in ecclesia.
Energumenus qui ab erratico spiritu exagitatur, hujus nomen neque ad altare cum oblatione esse recitandum, nec permittendum ut sua manu in ecclesia ministret.
Can. 30 — De his qui post lavacrum moechati sunt, ne subdiacones fiant.
Subdiaconos eos ordinari non debere qui in adolescentia sua fuerint moechati, eo quod postmodum per subreptionem ad altiorem gradum promoveantur: vel si qui sunt in praeteritum ordinati, amoveantur.
Can. 31 — De adolescentibus qui post lavacrum moechati sunt.
Adolescentes qui post fidem lavacri salutaris fuerint moechati, cum duxerint uxores, acta legitima poenitentia placuit ad communionem eos admitti.
Can. 32 — De excommunicatis presbyteris, ut in necessitate communionem dent.
Apud presbyterum, si quis gravi lapsu in ruinam mortis inciderit, placuit agere poenitentiam non debere, sed potius apud episcopum: cogente tamen infirmitate necesse est presbyterem communionem praestare debere, et diaconem si ei jusserit sacerdos.
Can. 33 — De episcopis et ministris, ut ab uxoribus abstineant.
Placuit in totum prohibere episcopis, presbyteris et diaconibus vel omnibus clericis positis in ministerio abstinere se a conjugibus suis, et non generare filios: quicunque vero fecerit, ab honore clericatus exterminetur.
Can. 34 — Ne cerei in coemeteriis incendantur.
Cereos per diem placuit in coemeterio non incendi, inquietandi enim sanctorum spiritus non sunt. Qui haec non observaverint arceantur ab Ecclesiae communione.
Can. 35 — Ne feminae in coemeteriis pervigilent.
Placuit prohiberi ne feminae in coemeterio pervigilent, eo quod saepe sub obtentu orationis latenter scelera committunt.
Can. 36 — Ne picturae in ecclesia fiant.
Placuit picturas in ecclesia esse non debere, ne quod colitur et adoratur in parietibus depingatur.
Can. 37 — De energumenis non baptizatis.
Eos qui ab immundis spiritibus vexantur, si in fine mortis fuerint constituti, baptizari placet; si fideles fuerint, dandam esse communionem. Prohibendum etiam ne lucernas hi publice accendant; si facere contra interdictum voluerint, abstineantur a communione.
Can. 38 — Ut in necessitate et fideles baptizent.
Loco peregre navigantes aut si ecclesia proximo non fuerit, posse fidelem, qui lavacrum suum integrum habet nec sit bigamus, baptizare in necessitate infirmitatis positum catechumenum, ita ut si supervixerit ad episcopum eum perducat, ut per manus impositionem perfici possit.
Can. 39 — De Gentilibus si in discrimine baptizari expetunt.
Gentiles si in infirmitate desideraverint sibi manum imponi, si fuerit eorum ex aliqua parte honesta vita, placuit eis manum imponi et fieri Christianos.
Can. 40 — Ne id quod idolothytum est fideles accipiant.
Prohiberi placuit, ut cum rationes suas accipiunt possessores, quidquid ad idolum datum fuerit accepto non ferant: si post interdictum fecerint, per quinquennii spatia temporum a communione esse arcendos.
Can. 41 — Ut prohibeant domini idola colere servis suis.
Admoneri placuit fideles, ut in quantum possunt prohibeant ne idola in domibus suis habeant: si vero vim metuunt servorum, vel se ipsos puros conservent; si non fecerint, alieni ab Ecclesia habeantur.
Can. 42 — De his qui ad fidem veniunt, quando baptizentur.
Eos qui ad primam fidem credulitatis accedunt, si bonae fuerint conversationis, intra biennium temporum placuit ad baptismi gratiam admitti debere, nisi infirmitate compellente coegerit ratio velocius subvenire periclitanti vel gratiam postulanti.
Can. 43 — De celebratione Pentecostes.
Pravam institutionem emendari placuit juxta auctoritatem Scripturarum, ut cuncti diem Pentecostes celebremus, ne si quis non fecerit novam haeresem induxisse notetur.
Can. 44 — De meretricibus paganis si convertantur.
Meretrix quae aliquando fuerit et postea habuerit maritum, si postmodum ad credulitatem venerit, incunctanter placuit esse recipiendam.
Can. 45 — De catechumenis qui ecclesiam non frequentant.
Qui aliquando fuerit catechumenus et per infinita tempora nunquam ad ecclesiam accesserit, si eum de clero quisque cognoverit esse Christianum, aut testes aliqui exstiterint fideles, placuit ei baptismum non negari, eo quod veterem hominem dereliquisse videatur.
Can. 46 — De fidelibus si apostataverint quandiu poeniteant.
Si quis fidelis apostata per infinita tempora ad ecclesiam non accesserit, si tamen aliquando fuerit reversus nec fuerit idolator, post decem annos placuit communionem accipere.
Can. 47 — De eo qui uxorem habens saepius moechatur.
Si quis fidelis habens uxorem non semel sed saepe fuerit moechatus, in fine mortis est conveniendus: quod si se promiserit cessaturum, detur ei communio: si resuscitatus rursus fuerit moechatus, placuit ulterius non ludere eum de communione pacis.
Can. 48 — De baptizatis ut nihil accipiat clerus.
Emendari placuit, ut hi qui baptizantur, ut fieri solebat, nummos in concha non mittant, ne sacerdos quod gratis accepit pretio distrahere videatur: neque pedes eorum lavandi sunt a sacerdotibus vel clericis.
Can. 49 — De frugibus fidelium ne a Judaeis benedicantur.
Admoneri placuit possessores, ut non patiantur fructus suos, quos a Deo percipiunt cum gratiarum actione, a Judaeis benedici, ne nostram irritam et infirmam faciant benedictionem: si quis post interdictum facere usurpaverit, penitus ab Ecclesia abjiciatur.
Can. 50 — De Christianis qui cum Judaeis vescuntur.
Si vero quis clericus vel fidelis cum Judaeis cibum sumpserit, placuit eum a communione abstineri ut debeat emendari.
Can. 51 — De haereticis, ut ad clerum non promoveantur.
Ex omni haerese fidelis si venerit, minime est ad clerum promovendus: vel si qui sunt in praeteritum ordinati, sine dubio deponantur.
Can. 52 — De his qui in ecclesia libellos famosos ponunt.
Hi qui inventi fuerint famosos in ecclesia ponere anathematizentur.
Nota INGIURIA: Stampato «can. 3» (sui flamini); probabilmente il can. 52, sui libelli infamanti.
Can. 53 — De episcopis qui excommunicato alieno communicant.
Placuit cunctis, ut ab eo episcopo quis recipiat communionem, a quo abstentus in crimine aliquo quis fuerit; quod si alius episcopus praesumpserit eum admitti, illo adhuc minime faciente vel consentiente a quo fuerit communione privatus, sciat se hujusmodi causas inter fratres esse cum status sui periculo praestaturum.
Can. 54 — De parentibus qui fidem sponsaliorum frangunt.
Si qui parentes fidem fregerint sponsaliorum, triennii tempore abstineantur; si tamen idem sponsus vel sponsa in gravi crimine fuerint deprehensi, erunt excusati parentes: si in eisdem fuerit vitium et polluerint se, superior sententia servetur.
Can. 55 — De sacerdotibus Gentilium qui jam non sacrificant.
Sacerdotes qui tantum coronas portant nec sacrificant nec de suis sumptibus aliquid ad idola praestant, placuit post biennium accipere communionem.
Can. 56 — De magistratibus et duumviris.
Magistratus vero uno anno quo agit duumviratum, prohibendum placet ut se ab Ecclesia cohibeat.
Can. 57 — De his qui vestimenta ad ornandam pompam dederunt.
Matronae vel earum mariti vestimenta sua ad ornandam saeculariter pompam non dent; et si fecerint, triennio abstineantur.
Can. 58 — De his qui communicatorias litteras portant, ut de fide interrogentur.
Placuit ubique et maxime in eo loco, in quo prima cathedra constituta est episcopatus, ut interrogentur hi qui communicatorias litteras tradunt, an omnia recte habeant suo testimonio comprobata.
Can. 59 — De fidelibus, ne ad Capitolium causa sacrificandi ascendant.
Prohibendum ne quis Christianus, ut Gentilis, ad idolum Capitolii causa sacrificandi ascendat et videat; quod si fecerit, pari crimine teneatur: si fuerit fidelis, post decem annos acta poenitentia recipiatur.
Can. 60 — De his qui destruentes idola occiduntur.
Si quis idola fregerit et ibidem fuerit occisus, quatenus in Evangelio scriptum non est neque invenietur sub apostolis unquam factum, placuit in numerum eum non recipi martyrum.
Can. 61 — De his qui duabus sororibus copulantur.
Si quis post obitum uxoris suae sororem ejus duxerit, et ipsa fuerit fidelis, quinquennium a communione placuit abstineri, nisi forte velocius dari pacem necessitas coegerit infirmitatis.
Can. 62 — De aurigis et pantomimis si convertantur.
Si auriga aut pantomimus credere voluerint, placuit, ut prius artibus suis renuntient et tunc demum suscipiantur, ita ut ulterius ad ea non revertantur: qui si facere contra interdictum tentaverint, projiciantur ab Ecclesia.
Can. 63 — De uxoribus quae filios ex adulterio necant.
Si qua per adulterium absente marito suo conceperit, idque post facinus occiderit, placuit nec in finem dandam esse communionem eo quod geminaverit scelus.
Can. 64 — De feminis quae usque ad mortem cum alienis viris adulterant.
Si qua usque in finem mortis suae cum alieno viro fuerit moechata, placuit nec in finem dandam ei esse communionem: si vero eum reliquerit, post decem annos accipiat communionem acta legitima poenitentia.
Can. 65 — De adulteris uxoribus clericorum.
Si cujus clerici uxor fuerit moechata et scierit eam maritus suus moechari et non eam statim projecerit, nec in finem accipiat communionem, ne ab his qui exemplum bonae conversationis esse debent, ab eis videantur scelerum magisteria procedere.
Can. 66 — De his qui privignas suas ducunt.
Si quis privignam suam duxerit uxorem, eo quod sit incestus, placuit nec in finem dandam esse communionem.
Can. 67 — De conjugio catechumenae feminae.
Prohibendum ne qua fidelis vel catechumena aut comatos aut viros cinerarios habeant: quaecunque hoc fecerint a communione arceantur.
Can. 68 — De catechumena adultera quae filium necat.
Catechumena si per adulterium conceperit et praefocaverit, placuit eam in fine baptizari.
Can. 69 — De viris conjugatis postea in adulterium lapsis.
Si quis forte habens uxorem semel fuerit lapsus, placuit eum quinquennium agere debere poenitentiam et sic reconciliari, nisi necessitas infirmitatis coegerit ante tempus dari communionem: hoc et circa feminas observandum.
Can. 70 — De feminis quae consciis maritis adulterant.
Si cum conscientia mariti uxor fuerit moechata, placuit nec in finem dandam ei esse communionem: si vero eam reliquerit, post decem annos accipiat communionem, si eam cum sciret adulteram aliquo tempore in domo sua retinuit.
Can. 71 — De stupratoribus puerorum.
Stupratoribus puerorum nec in finem dandam esse communionem.
Can. 72 — De viduis moechis si eumdem postea maritum duxerint.
Si qua vidua fuerit moechata et eumdem postea habuerit maritum, post quinquennii tempus acta legitima poenitentia placuit eam communioni reconciliari: si alium duxerit relicto illo, nec in finem dandam esse communionem; vel si fuerit ille fidelis quem accepit, communionem non accipiet, nisi post decem annos acta legitima poenitentia, vel si infirmitas coegerit velocius dari communionem.
Can. 73 — De delatoribus.
Delator si quis exstiterit fidelis, et per delationem ejus aliquis fuerit proscriptus vel interfectus, placuit eum nec in finem accipere communionem; si levior causa fuerit, intra quinquennium accipere poterit communionem: si catechumenus fuerit, post quinquennii tempora admittetur ad baptismum.
Can. 74 — De falsis testibus.
Falsus testis prout est crimen abstinebitur: si tamen non fuerit mortale quod objecit et probaverit quod non tacuerit, biennii tempore abstinebitur; si autem non probaverit, convento clero placuit per quinquennium abstineri.
Can. 75 — De his qui sacerdotes vel ministros accusant nec probant.
Si quis autem episcopum vel presbyterum vel diaconum falsis criminibus appetierit et probare non potuerit, nec in finem dandam ei esse communionem.
Can. 76 — De diaconibus si ante honorem peccasse probantur.
Si quis diaconum se permiserit ordinari et postea fuerit detectus in crimine mortis quod aliquande commiserit, si sponte fuerit confessus, placuit eum acta legitima poenitentia post triennium accipere communionem: quod si alius eum detexerit, post quinquennium acta poenitentia accipere communionem laicam debere.
Can. 77 — De baptizatis qui nondum confirmati moriuntur.
Si quis diaconus regens plebem sine episcopo vel presbytero aliquos baptizaverit, episcopus eos per benedictionem perficere debebit: quod si ante de saeculo recesserint, sub fide qua quis credidit poterit esse justus.
Can. 78 — De fidelibus conjugatis, si cum Judaea vel Gentili moechatae fuerint.
Si quis fidelis habens uxorem cum Judaea vel Gentili fuerit moechatus, a communione arceatur: quod si alius eum detexerit, post quinquennium acta legitima poenitentia poterit dominicae sociari communioni.
Can. 79 — De his qui tabulam ludunt.
Si quis fidelis aleam, id est tabulam luserit nummis, placuit eum abstineri; et si emendatus cessaverit, post annum poterit communioni reconciliari.
Can. 80 — De libertis.
Prohibendum ut liberti, quorum patroni in saeculo fuerint, ad clerum non promoveantur.
Can. 81 — De feminarum epistolis.
Ne feminae suo potius absque maritorum nominibus laicis scribere audeant; quae fideles sunt vel litteras alicujus pacificas ad suum solum nomen scriptas accipiant.