Concilio Lateranense I

Concilium Lateranense I · 1123 d.C. · Rome (Lateran)

Can. 1

Sanctorum Patrum exempla sequentes et officii nostri debitum innovantes, ordinari quemquam per pecuniam in Æcclesia Dei vel promoveri secundum apostolicam auctoritatem modis omnibus prohibemus. Si quis vero in Æcclesia ordinationem vel promotionem taliter acquisierit, acquisita prorsus careat dignitate.

Can. 2

A suis æpiscopis excommunicatos ab aliis æpiscopis, abbatibus et clericis in communionem recipi procul dubio prohibemus.

Can. 3

Nullus in æpiscopum nisi canonice electum consecret. Quod si præsumptum fuerit, consecratus et consecrator absque recuperationis spe dampnantur.

Can. 4

Nullus omnino archidiaconus aut archipresbyter sive præpositus vel decanus animarum curam vel præbendas æcclesiæ sine judicio vel consensu alicui tribuat; immo, sicut sanctis canonibus constitutum est, animarum cura et rerum æcclesiasticarum dispensatio in æpiscopi judicio et potestate permaneat. Si quis contra hoc facere aut potestatem quæ ad æpiscopum pertinet sibi vindicare præsumpserit, ab æcclesiæ liminibus arceatur.

Can. 5

Ordinationes quæ a Bordino heresiarcha, postquam a romana Æcclesia est dampnatus, quæque et a pseudo-æpiscopis per eum postea ordinatis factæ sunt, nos esse irritas judicamus.

Can. 6

Nullus etiam in præpositum, nullus in archidiaconum ordinetur, nullus in decanum, nisi præsbyter vel diaconus ordinetur.

Can. 7

Presbyteris, diaconibus et subdiaconibus concubinarum et uxorum contubernia penitus interdicimus et aliarum mulierum cohabitationem, præter quas synodus Nycena propter solas necessitudinum causas habitare permisit, videlicet matrem, sororem, amitam, materteram aut alias hujusmodi de quibus nulla juste valeat oriri suspicio.

Can. 8

Præterea, juxta beatissimi papæ Stephani sanctionem, statuimus, ut laici, quamvis religiosi sint, nullam tamen de ecclesiasticis rebus aliquid disponendi habeant facultatem, sed secundum apostolorum canones omnium negotiorum æcclesiasticorum curam æpiscopus habeat et ea, velut Deo contemplante, dispenset.

Can. 9

Si quis ergo principum vel aliorum laicorum dispositionem seu dominationem vel possessionem æcclesiasticarum rerum sibi vindicaverit, ut sacrilegus judicetur.

Can. 10

Conjunctiones [con]sanguineorum fieri prohibemus, quoniam eas et divinæ et sæculi prohibent leges. Leges enim divinæ hoc agentes et eos qui ex eis prodeunt, non solum ejiciunt, sed maledictos appellant; leges vero sæculi infames tales vocant, ab hereditate repellunt. Nos itaque Patres nostros sequentes, infamia eos notamus et infames eos esse censemus.

Can. 11

Ad hæc sanctæ romanæ Æcclesiæ possessiones quietas per Dei gratiam servare cupientes, præcipimus et sub districtione anathematis interdicimus ne aliqua militaris persona Beneventum, beati Petri civitatem, præsumat invadere aut violenter tenere. Si quis aliter præsumpserit, anathematis vinculo teneatur.

Can. 12

Eis autem qui Hierosolimam proficiscuntur et ad christianam gentem defendendam et tyrannidem infidelium debellandam efficaciter auxilium suum præbuerint, suorum remissionem peccatorum concedimus et domos, familias atque omnia bona eorum in beati Petri et romanæ Æcclesiæ protectione, sicut a Domino nostro Urbano papa statutum fuit, suscipimus. Quicumque ea distrahere vel auferre quamdiu in via illa morantur præsumpserit, excommunicationis ultione plectantur.

Can. 13

Eos autem qui vel pro Hierosolimitano vel pro Hispanico itinere cruces sibi in vestibus posuisse noscuntur et postea dimisisse, cruces iterato assumere et viam ab instanti Pascha usque ad proximum Pascha sequens apostolica auctoritate præcipimus. Alioquin ex tunc eos ab æcclesiæ introitu sequestramus et in omnibus terris eorum divina officia, præter infantium baptisma et morientium pœnitentias, interdicimus.

Can. 14

Illam vero pravam porticanorum consuetudinem, quæ hactenus ibi fuit, ex fratrum nostrorum et curiæ totius consilio, nec non voluntate atque consensu præfecti, removendam censemus, ut porticanorum habitatorum sine hæredibus morientium bona contra morientis deliberationem minime pervadantur, ita tamen ut in posterum porticani romanæ Æcclesiæ et nostræ nostrorumque successorum obedientiæ fideliter permaneant.

Can. 15

Sanctorum Patrum canonibus consona sentientes, oblationes de sacratissimo et reverendissimo altari Beati Petri et Salvatoris et Sanctæ Mariæ Rotundæ, ecclesiæ Sancti Nicolai Barensis, Sancti Egidii, sive de aliis omnium æcclesiarum altaribus sive crucibus a laicis auferri penitus interdicimus et sub districtione anathematis prohibemus et æcclesias incastellari, in servitutem redigi, apostolica auctoritate prohibemus.

Can. 16

Quicumque monetam falsam se sciente fecerit aut studiose expenderit, tanquam maledictus et pauperum virorum oppressor, nec non civitatis turbator a fidelium consortio separetur.

Can. 17

Si quis Romipetas et peregrinos apostolorum limina et aliorum sanctorum oratoria visitantes capere seu rebus quas ferunt spoliare et mercatores novis teloniorum et pedaticorum exactionibus molestare præsumpserit, donec satisfecerit, communione careat christiana.

Can. 18

Unctiones et visitationes infirmorum et publicas missas monachis omnino interdicimus. Exemplo Leonis ad Dioscorum ut in die Resurrectionis levitica et sacerdotalis fiat ordinatio (cap. 19). Quod mane dominico, continuato jejunio sabbati, possit fieri ordinatio (cap. 20).

Can. 19

Servitium quod monasteria aut eorum ecclesiæ, a tempore Gregorii papæ VII usque ad hoc tempus, episcopis fecere, et nos concedimus. Possessiones ecclesiarum et episcoporum tricennales, abbates vel monachos habere omnino prohibemus.

Can. 20

Paternarum traditionum exemplis commoniti, pastoralis officii debitum persolventes, ecclesias cum bonis suis, tam personis quam possessionibus, clericos videlicet ac monachos eorumque conservos, aratores quoque cum suis nihilominus rebus quos ferunt, tutos et sine molestia esse statuimus. Si quis autem contra hoc facere præsumpserit et postquam facinus suum recognoverit, infra triginta dierum spatium competenter non emendaverit, a liminibus ecclesiæ arceatur, et anathematis gladio feriatur.

Can. 21

Presbyteris, diaconibus, subdiaconibus et monachis concubinas habere seu matrimonia contrahere penitus interdicimus: contracta quoque matrimonia ab hujusmodi personis disjungi et personas ad pœnitentiam debere redigi, juxta sacrorum definitionem judicamus.

Nota ORDINE E ORDINAZIONE: Stampato «Lateranense II (a. 1123)»; il concilio del 1123 è il Lateranense I.

Can. 22

Alienationes quæ specialiter per Ottonem, Guidonem, Hieremiam seu forte Philippum, ubilibet de possessionibus Ravennatis exarchatus factæ sunt, damnamus: generaliter autem omnium per intrusionem seu canonice electorum sub episcopi nomine aut abbatis qui secundum usum ecclesiæ suæ consecrandus est, alienationes quocumque modo factas, necnon personarum ordinationes ab eisdem sine communi consensu clericorum ecclesiæ, sive per simoniam itidem factas, irritas judicamus. Illud etiam per omnia interdicimus ut nullus clericus præbendam suam seu aliquod ecclesiasticum beneficium aliquo modo alienare præsumat; quod si præsumptum olim fuit vel aliquando fuerit, irritum erit et canonicæ ultioni subjacebit.

Hefele-Leclercq V,1, C. J. Hefele, Histoire des conciles d'après les documents originaux, trad. H. Leclercq, t. V, 1re partie (Paris: Letouzey et Ané, 1912), pp. 631-639 (Latin text with French translation); archive.org OCR, lightly cleaned; Hefele-Leclercq V,1 (French), same volume, French translation printed beneath each canon (H. Leclercq, 1912); Mansi XXI (check), J. D. Mansi, Sacrorum conciliorum nova et amplissima collectio, t. XXI (Venice 1776; Paris reprint 1903), col. 281-286; used only to compare canon order

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.