Concilio di Neocesarea
Concilium Neocaesariense · c. 314-325 · Neocaesarea (Niksar), Pontus
Can. 1 — De presbyteris qui uxores acceperunt, vel fornicati sunt.
Presbyter, si uxorem acceperit, ab ordine deponatur: si vero fornicatus fuerit, aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet, et ad poenitentiam redigi.
Can. 2 — De his quae duobus fratribus nupserint, vel qui duas sorores uxores acceperint.
Mulier, si duobus fratribus nupserit, abjiciatur usque ad mortem: verumtamen in exitu propter misericordiam, si promiserit, quod facta incolumis, hujus conjunctionis vincla dissolvat, fructum poenitentiae consequatur. Quod si defecerit mulier aut vir in talibus nuptiis, difficilis erit poenitentia in vita permanenti.
Nota INCESTO: Stampato «can. 12» (sul battesimo dei malati); probabilmente il can. 2, sulla donna sposata a due fratelli.
Can. 3 — De multinubis.
De his qui in plurimas nuptias inciderunt, et tempus quidem praefinitum manifestum est, sed conversatio eorum, et fides, tempus abbreviat.
Can. 4 — De his qui proponentes fornicari vetantur.
Si quis mulierem concupiscens proposuerit cum ea concumbere, et cogitatio ejus non perveniat ad effectum, apparet quod Dei gratia liberatus sit.
Can. 5 — De catechumenis peccantibus.
Catechumenus si ingrediatur ecclesiam, et in ordinem eorum qui instruuntur assistat: hic autem deprehensus fuerit peccans, si quidem genu flectit, audiat, ut non delinquat ulterius: si vero et audiens peccaverit, expellatur.
Can. 6 — De catechumena praegnante.
Gravidam oportet baptizari, quando voluerit; nihil enim in hoc quae parit nascenti communicat: propterea quod uniuscujusque suum propositum in confessione declaretur.
Can. 7 — Quod non oporteat in bigami nuptus orare presbyterum.
Presbyterum in nuptiis bigami prandere non convenit, quia cum poenitentia bigamus egeat, quis erit presbyter qui propter convivium talibus nuptiis possit praebere consensum?
Can. 8 — De his qui mulieribus adulteris juncti sunt.
Mulier cujusdam adulterata laici constituti, si evidenter arguatur, talis ad ministerium cleri venire non poterit. Si vero post ordinationem adulterata fuerit, dimittere eam convenit: quod si cum illa convixerit, ministerium sibi commissum obtinere non poterit.
Can. 9 — De his qui ad presbyterium promoventur, et ante ordinationem peccatorum sibi sunt conscii.
Presbyter, si praeoccupatus corporali peccato provehatur, et confessus fuerit de se, quod ante ordinationem deliquerit, oblata non consecret; manens in reliquis officiis, propter studium bonum. Nam peccata reliqua plerique dixerunt per manus impositionem posse dimitti. Quod si de se non fuerit ipse confessus, et argui manifeste nequiverit, potestatis suae judicio relinquatur.
Can. 10 — De diaconis similiter.
Simili modo etiam diaconus, si eodem peccato succubuerit, ab ordine ministerii subtrahatur.
Can. 11 — Quo tempore presbyterum conveniat ordinare.
Presbyter ante tricesimum aetatis suae annum nullatenus ordinetur, licet valde sit dignus: sed hoc tempus observet. Nam Dominus noster tricesimo aetatis suae anno baptizatus est, et sic coepit docere.
Can. 12 — De his qui in aegritudine baptisma consequuntur.
Si quis in aegritudine fuerit baptizatus, ad honorem presbyterii non potest promoveri, quod non ex proposito fides ejus, sed ex necessitate descendit: nisi forte propter sequens studium ejus, et fidem, atque hominum raritatem talis possit admitti.
Can. 13 — De presbyteris agrorum.
Presbyteri ruris in Ecclesia civitatis, episcopo praesente, vel presbyteris urbis ipsius, offerre non possunt, nec panem sanctificatum dare, calicemque porrigere. Si vero absentes hi fuerint, et ad dandam orationem vocentur, soli dare debebunt.
Can. 14
Chorepiscopi quoque ad exemplum quidem, et formam septuaginta videntur esse: ut comministri autem, propter studium quod erga pauperes exhibent, honorentur.
Can. 15 — De numero certo diaconorum.
Diaconi septem debent esse, juxta regulam, licet et valde magna sit civitas. Idipsum autem et Actuum apostolorum liber insinuat.