Concilio di Nicea I

Concilium Nicaenum I · 325 d.C. · Nicaea (Iznik), Bithynia

Can. 1 — De eunuchis, et qui seipsos absciderunt.

Si quis a medicis per languorem desectus est, aut a barbaris abscisus, hic in clero permaneat. Si quis autem se sanus abscidit, hunc, et in clero constitutum abstineri conveniet, et deinceps nullum debere talium promoveri. Sicut autem hoc claret, quod de his qui hanc rem affectant, vel audent, qua semetipsos abscidere dictum sit: sic eos, quos aut barbari, aut domini castraverunt: inveniuntur autem alias dignissimi, tales ad clerum suscipit regula.

Can. 2 — De his, qui ex gentilibus, post baptisma, ad clericatus ordinem promoventur.

Quoniam plura, aut per necessitatem, aut alias cogentibus hominibus, adversus ecclesiasticam facta sunt regulam, ut homines ex gentili vita nuper accedentes ad fidem, et instructos brevi tempore, mox ad lavacrum spiritale perducerent, simulque ut baptizati sunt, etiam ad episcopatum, vel ad presbyterium promoverent: optime placuit, nihil tale de reliquo fieri. Nam et tempore opus est ei qui catechinatur, et post baptisma probatione quamplurima. Manifesta est enim apostolica Scriptura, quae dicit: Non neophytum, ne in superbiam elatus in judicium incidat, et laqueum diaboli. Si vero processu temporis aliquod delictum animae circa personam reperiatur hujusmodi, et a duobus vel tribus testibus arguatur, a clero talis abstineat. Si quis autem praeter haec fecerit, quasi contra magnum concilium se efferens, ipse de clericatus honore periclitabitur.

Can. 3 — De subintroductis mulieribus.

Interdixit per omnia magna synodus, non episcopo, non presbytero, non diacono, nec alicui omnino, qui in clero est, licere subintroductam habere mulierem: nisi forte matrem, aut sororem, aut amitam, vel eas tantum personas quae suspiciones effugiunt.

Can. 4 — De his qui ad episcopatum in provinciis provehuntur.

Episcopum convenit maxime quidem ab omnibus qui sunt in provincia episcopis ordinari. Si autem hoc difficile fuerit, aut propter instantem necessitatem, aut propter itineris longitudinem, tribus tamen omnimodis in idipsum convenientibus, et absentibus quoque pari modo decernentibus, et per scripta consentientibus, tunc ordinatio celebretur. Firmitas autem eorum quae geruntur per unamquamque provinciam, metropolitano tribuatur episcopo.

Can. 5 — De excommunicatis.

De his qui communione privantur, seu ex clero, seu ex laico ordine, ab episcopis per unamquamque provinciam, sententia regularis obtineat: ut hi qui abjiciuntur ab aliis, ab aliis non recipiantur. Requiratur autem, ne pusillanimitate, aut contentione, vel alio quolibet episcopi vitio videatur a congregatione seclusus. Ut hoc ergo decentius inquiratur, bene placuit, annis singulis, per unamquamque provinciam bis in anno concilia celebrari: ut communiter omnibus simul episcopis provinciae congregatis, discutiantur hujusmodi quaestiones. Et sic, qui suo peccaverunt evidenter episcopo, excommunicati rationabiliter ab omnibus aestimentur: usquequo, vel in communi, vel eidem episcopo placeat humaniorem pro talibus ferre sententiam. Concilia vero celebrentur, unum quidem ante Quadragesimam Paschae: ut omni dissensione sublata munus offeratur Deo purissimum: secundum vero, circa tempus autumni.

Can. 6 — De privilegiis quae quibusdam civitatibus competunt.

Antiqua consuetudo servetur per Aegyptum, Libyam, et Pentapolim, ita ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem. Quia et urbis Romae episcopo parilis mos est. Similiter autem et apud Antiochiam, caeterasque provincias, suis privilegia serventur Ecclesiis. Illud autem generaliter clarum est, quod si quis praeter sententiam metropolitani fuerit factus episcopus, hunc magna synodus definivit episcopum esse non oportere. Sin autem communi cunctorum decreto rationabili, et secundum ecclesiasticam regulam comprobato, duo aut tres, propter contentiones proprias, contradicunt, obtineat sententia plurimorum.

Can. 7 — De episcopo Aeliae, id est Hierosolymorum.

Quia consuetudo obtinuit, et antiqua traditio, ut Aeliae episcopus honoretur, habeat honoris consequentiam, salva metropoli propria dignitate.

Can. 8 — De his qui dicuntur cathari, id est mundi.

De his qui se cognominant catharos, id est mundos, si aliquando venerint ad Ecclesiam catholicam, placuit sancto et magno concilio ut impositionem manus accipientes, sic in clero permaneant. Haec autem prae omnibus eos scriptis convenit profiteri, quod catholicae et apostolicae Ecclesiae dogmata suscipiant, et sequantur: id est, et bigamis se communicare, et his qui in persecutione prolapsi sunt, erga quos et spatia constituta sunt, et tempora definita: ut ita Ecclesiae catholicae et apostolicae placita sequantur in omnibus. Ubicunque vero, sive in municipiis, seu in civitatibus ipsi soli reperti fuerint ordinati, qui inveniuntur in clero in eodem habitu perseverent: ubi autem catholicae Ecclesiae episcopo, vel presbytero constituto quidam ex illis adveniunt, certum est quod episcopus Ecclesiae habebit episcopi dignitatem. Is autem qui nominatur apud eos episcopus, honorem presbyterii possidebit, nisi forte placuerit episcopo nominis eum honore censeri. Si vero hoc ei minime placuerit, providebit ei aut chorepiscopatus, aut presbyterii locum, ut in clero prorsus esse videatur, ne in una civitate duo episcopi probentur existere.

Can. 9 — De his qui ad honorem presbyterii sine examine provecti sunt.

Si qui presbyteri sine examine sunt provecti, vel, cum discuterentur, peccata sua confessi sunt, et homines, contra canones commoti, manus confessis imponere tentaverunt, tales regula non admittit, quia quod irreprehensibile est catholica defendit Ecclesia.

Can. 10 — De his qui in persecutionibus negaverunt, et postmodum in clero promoti sunt.

Quicunque de lapsis ad ordinem cleri promoti sunt per ignorantiam, vel per ordinantium dissimulationem, hoc ecclesiasticae non praejudicat regulae, cogniti namque deponantur.

Can. 11 — De laicis qui negaverunt.

De his qui praeter necessitatem praevaricati sunt, aut praeter ablationem facultatum, aut praeter periculum, vel aliquid hujusmodi, quod factum est sub tyrannide Licinii: placuit synodo, quamvis humanitate probentur indigni, tamen eis benevolentiam commodari. Quicunque ergo veraciter poenitudinem gerunt, tribus annis fideles inter audientes habeantur: et sex annis omni se contritione dejiciant, duobus autem annis sine oblatione populo in oratione communicent.

Can. 12 — De his qui abrenuntiaverunt, et iterum ad saeculum sunt regressi.

Quicunque vocati per gratiam, primum quidem impetum monstraverunt deponentes militiae cingulum: postmodum vero ad proprium vomitum sunt relapsi, ita ut quidam et pecunias tribuerent, et beneficiis militiam repeterent, hi decem annis post triennii tempus (quo inter audientes erunt) in afflictione permaneant. Sed in his omnibus propositum et speciem poenitentiae convenit explorare: quotquot enim metu, et lacrymis, atque poenitentia, vel bonis operibus rebus ipsis conversionem suam, non simulatione, demonstrant: hi definitum tempus auditionis implentes, tum demum fidelibus in oratione communicent, postmodum vero licebit episcopo de his aliquid humanius cogitare. Quicunque vero indifferenter tulerunt, et aditum introeundi Ecclesiam sibi arbitrati sunt ad conversionem posse sufficere, hi definitum modis omnibus tempus implebunt.

Can. 13 — De his qui communionem tempore mortis exposcunt.

De his qui ad exitum veniunt, etiam nunc lex antiqua regularisque servabitur, ita ut si quis egreditur e corpore, ultimo et necessario viatico minime privetur. Quod si desperatus, et consecutus communionem, oblationisque particeps factus iterum convaluerit, sit inter eos qui communionem orationis tantummodo consequuntur. Generaliter autem omni cuilibet in exitu posito, et poscenti sibi communionis gratiam tribui, episcopus probabiliter ex oblatione dare debebit.

Can. 14 — De catechumenis lapsis.

De catechumenis, sancto et magno concilio placuit, ut tribus annis sint inter audientes tantummodo, posthaec autem cum catechumenis orent.

Can. 15 — Quod non oporteat demigrari.

Propter multam perturbationem, et seditiones, quae fiunt: placuit consuetudinem omnimodis amputari, quae, praeter regulam, in quibusdam partibus videtur admissa: ita ut de civitate ad civitatem, non episcopus, non presbyter, non diaconus transferatur. Si quis autem, post definitionem sancti et magni concilii, tale quid agere tentaverit, et se hujuscemodi negotio manciparit, hoc factum prorsus in irritum ducatur, et restituatur Ecclesiae cui fuit episcopus, aut presbyter, aut diaconus ordinatus.

Nota RESIDENZA: Stampato «can. 6» (sui diritti di Alessandria); probabilmente i cann. 15-16, sui chierici che lasciano la loro chiesa.

Can. 16 — De his qui in Ecclesiis, in quibus provecti sunt, minime perdurarunt.

Quicunque temere, ac periculose, neque timorem Dei prae oculis habentes, nec ecclesiasticam regulam agnoscentes, discedunt ab Ecclesia presbyteri, aut diaconi, vel quicunque sub regula prorsus existunt, hi nequaquam debent in aliam Ecclesiam recipi, sed omnem necessitatem convenit illis imponi, ut ad suas parochias revertantur; quod si non fecerint, oportet eos communione privari. Si quis autem ad alium pertinentem audacter invadere, et in sua Ecclesia ordinare tentaverit, non consentiente episcopo a quo discessit is qui regulae mancipatur: ordinatio hujuscemodi irrita comprobetur.

Can. 17 — De clericis usuras accipientibus.

Quoniam multi, sub regula constituti, avaritiam et turpia lucra sectantur, oblitique divinae Scripturae, dicentis: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, mutuum dantes centesimas exigunt: juste censuit sancta et magna synodus, ut si quis inventus fuerit, post hanc definitionem, usuras accipiens, aut ex adinventione aliqua, vel quolibet modo negotium transigens, aut hemiolia, id est sescupla, exigens; vel aliquid tale prorsus excogitans turpis lucri gratia, dejiciatur a clero, et alienus existat a regula.

Can. 18 — De privilegiis presbyterorum.

Pervenit ad sanctum magnumque concilium, quod in quibusdam locis et civitatibus, presbyteris gratiam sacrae communionis diaconi porrigant; quod nec regula, nec consuetudo tradidit, ut ab his qui potestatem non habent offerendi illi qui offerunt Christi corpus accipiant. Nec non et illud innotuit, quod quidam diaconi ante episcopos sacra oblata contingant. Haec igitur omnia resecentur, et in sua diaconi mensura permaneant: scientes quod episcoporum quidem ministri sint, inferiores autem presbyteris habeantur per ordinem. Ergo post presbyteros gratiam sacrae communionis accipiant, aut episcopo eis, aut presbytero porrigente. Sed nec sedere in medio presbyterorum diaconis liceat; quia si hoc fiat, praeter regulam et ordinem probatur existere. Si quis autem etiam post has definitiones obedire noluerit, a ministerio cessare debebit.

Can. 19 — De his qui a Paulo Samosateno ad Ecclesiam veniunt.

De Paulianistis ad Ecclesiam catholicam confugientibus, definitio prolata est, ut baptizentur omnimodis. Si qui autem de his praeterito tempore fuerint in clero, si quidem immaculati et irreprehensibiles apparuerint, baptizati ordinentur ab episcopo Ecclesiae catholicae: quod si discussio incongruos eos invenerit, abjici tales conveniet. Similiter autem et de diaconissis, et omnino de his qui sub regula versantur, haec forma servabitur. Meminimus autem de diaconissis, quae in eodem habitu esse probantur, quod non habeant aliquam manus impositionem, et ideo modis omnibus eas inter laicos deputari.

Can. 20 — De flectendo genu.

Quoniam sunt quidam in die dominico genu flectentes, et in diebus Pentecostes: ut omnia in universis locis consonanter observentur, placuit sancto concilio stantes Domino vota persolvere.

PL 67 (Dionysius Exiguus), Dionysius Exiguus, Codex canonum ecclesiasticorum (2nd Latin version), Migne, Patrologia Latina 67 (Paris 1848); TEI text of Corpus Corporum (mlat.uzh.ch, idno 7843) via the CatholicCorpus mirror; Percival, NPNF2 14, H. R. Percival (ed., tr.), The Seven Ecumenical Councils of the Undivided Church, Nicene and Post-Nicene Fathers, 2nd series, vol. 14 (New York: Scribner, 1900); plain text of the Christian Classics Ethereal Library

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.