Concilio di Sardica

Concilium Sardicense · 343 d.C. · Serdica (Sofia)

Can. 1 — De episcopis etiam laica communione privandis, qui civitates mutaverunt.

Osius episcopus dixit: Non minus mala consuetudo, quam perniciosa corruptela, funditus eradicanda est, ne cui liceat episcopo de civitate sua ad aliam transire civitatem; manifesta est enim causa qua hoc facere tentat, cum nullus in hac re inventus sit episcopus qui de majore civitate ad minorem transiret. Unde apparet avaritiae ardore eos inflammari, et ambitioni servire, et ut dominationem agant. Si omnibus placet, hujusmodi pernicies saevius et austerius vindicetur, ut nec laicam communionem habeat qui talis est. Responderunt universi: Placet.

Can. 2 — Item de iisdem episcopis, ut si per ambitionem sedem mutaverint, nec in exitu communionem, saltem laicam, consequantur.

Osius episcopus dixit: Etiam si talis aliquis exstiterit temerarius, ut fortassis excusationem afferens asseveret quod populi litteras acceperit, cum manifestum sit potuisse plures praemio et mercede corrumpi eos qui sinceram fidem non habent, ut clamarent in Ecclesia, et ipsum petere viderentur episcopum: omnino has fraudes damnandas esse arbitror, ita ut nec laicam in fine communionem talis accipiat. Si vobis omnibus placet, statuite. Synodus respondit: Placet.

Can. 3 — Ut inter discordes episcopos comprovinciales antistites audiant; quod si damnatus appellaverit Romanum pontificem, id observandum quod ipse censuerit.

Osius episcopus dixit: Illud quoque necessario adjiciendum est, ut episcopi de sua provincia ad aliam provinciam, in qua sunt episcopi, non transeant, nisi forte a fratribus suis invitati, ne videantur januam claudere charitatis. Quod si in aliqua provincia aliquis episcopus contra fratrem suum episcopum litem habuerit, unus de duobus ex alia provincia advocet episcopum cognitorem. Quod si aliquis episcopus judicatus fuerit in aliqua causa, et putat se bonam causam habere, ut iterum concilium renovetur, si vobis placet, sancti Petri apostoli memoriam honoremus, ut scribatur ab his qui causam examinarunt Julio Romano episcopo, et si judicaverit renovandum esse judicium, renovetur, et det judices: si autem probaverit talem causam esse, ut non refricentur ea quae acta sunt, quae decreverit confirmata erunt. Si hoc omnibus placet. Synodus respondit: Placet.

Can. 4 — Ut nullus accusati sedem usurpet episcopi.

Gaudentius episcopus dixit: Addendum, si placet, huic sententiae, quam plenam sanctitate protulisti, ut cum aliquis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum judicio qui in vicinis locis commorantur, et proclamaverit agendum sibi negotium in urbe Roma, alter episcopus in ejus cathedra post appellationem ejus qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit in judicio episcopi Romani determinata.

Can. 5 — De provinciali synodo retractanda per vicarios episcopi urbis Romae, si ipse decreverit.

Osius episcopus dixit: Placuit autem ut si episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo eum dejecerint, si appellaverit qui dejectus est et confugerit ad episcopum Romanae Ecclesiae, et voluerit se audiri; si justum putaverit ut renovetur examen, scribere his episcopis dignetur, qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnino requirant, et juxta fidem veritatis definiant: quod si is qui rogat causam suam iterum audiri deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate episcopi quid velit, et quid aestimet. Et si decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent, habentes ejus auctoritatem a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio; si vero crediderit episcopos sufficere ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio judicaverit.

Can. 6 — Quando quis debeat a vicinis provinciae episcopis ordinari. / De non ordinandis episcopis per vicos et modicas civitates.

Osius episcopus dixit: Si contigerit in una provincia, in qua plurimi fuerint episcopi, unum forte remanere episcopum, ille vero per negligentiam noluerit ordinare episcopum, et populi convenerint, episcopos vicinae provinciae debere illum prius convenire episcopum qui in ea provincia moratur, et ostendere quod populi petant sibi rectorem, et hoc justum esse, ut et ipsi veniant, et cum ipso ordinent episcopum. Quod si conventus litteris tacuerit, et dissimulaverit, nihilque rescripserit, satisfaciendum esse populis, ut veniant ex vicina provincia episcopi, et ordinent episcopum. Licentia vero danda non est ordinandi episcopum aut in vico aliquo, aut in modica civitate, cui sufficit unus presbyter, quia non est necesse ibi episcopum fieri, ne vilescat nomen episcopi et auctoritas. Non debent illic ex alia provincia invitati facere episcopum, nisi aut in his civitatibus quae episcopos habuerunt, aut si qua talis, aut tam populosa civitas, quae meretur habere episcopum. Si hoc omnibus placet. Synodus respondit: Placet.

Can. 7 — Quando, et in quibus causis, episcopi ad comitatum ire debeant.

Osius episcopus dixit: Importunitates et nimia frequentia, et injustae petitiones fecerunt nos non tantam habere vel gratiam, vel fiduciam, dum quidam non cessant ad comitatum ire episcopi, et maxime Afri, qui, sicut cognovimus, sanctissimi fratris et coepiscopi nostri Grati salutaria consilia spernunt atque contemnunt, ut non solum ad comitatum multas, et diversas, Ecclesiae non profuturas perferant causas, neque ut fieri solet, aut oportet, ut pauperibus, aut viduis, aut pupillis subveniatur, sed et dignitates saeculares, et administrationes, quibusdam postulent. Haec itaque pravitas olim non solum murmurationes, sed et scandala excitat. Honestum est autem ut episcopi intercessionem his praestent qui iniqua vi opprimuntur, aut si vidua affligatur, aut pupillus exspolietur: si tamen isthaec nomina justam habeant causam aut petitionem. Si vobis ergo, fratres charissimi, placet, decernite, ne episcopi ad comitatum accedant, nisi forte hi qui religiosi imperatoris litteris vel invitati vel vocati fuerint. Sed quoniam saepe contingit ut ad misericordiam Ecclesiae confugiant qui injuriam patiuntur, aut qui peccantes in exsilio vel insulis damnantur, aut certe quamcunque sententiam suscipiunt, subveniendum est his, et sine dubitatione petenda indulgentia. Hoc ergo decernite, si vobis placet. Universi dixerunt: Placet et constituatur.

Can. 8 — De diaconis ad comitatum dirigendis.

Osius episcopus dixit: Hoc quoque providentia vestra tractare debet, qui decrevistis, ne episcoporum improbitas nitatur, ut ad comitatum pergant. Quicunque ergo, quales superius memoravimus, preces habuerint, vel acceperint, per diaconum suum mittant, quia persona ministri invidiosa non est, et quae impetraverit, celerius poterit referre; et hoc consequens esse videtur, ut de qualibet provincia episcopi ad eum fratrem et coepiscopum nostrum preces mittant, qui in metropoli consistit, ut ille et diaconum ejus, et supplicationes destinet, tribuens commendatitias epistolas pari ratione ad fratres et coepiscopos nostros, qui in illo tempore in his regionibus, et urbibus morantur, in quibus felix et beatus Augustus rempublicam gubernat. Si vero habet episcopus amicos in palatio, qui cupit aliquid, quod tamen honestum est, impetrare, non prohibetur per diaconum suum rogare, ac significare his quos scit benignam intercessionem absenti posse praestare, si tamen opportunum fuerit.

Can. 9 — Quod ad comitatum pro pupillis et viduis, ac necessitatem patientibus, sit eundum.

Qui vero Romam venerint, sicut dictum est, sanctissimo fratri et coepiscopo nostro Romanae Ecclesiae preces, quas habent, tradant, ut et ipse prius examinet, si honestae et justae sunt, et praestet diligentiam atque sollicitudinem, ut ad comitatum perferantur. Universi dixerunt placere sibi, et honestum esse consilium. Alypius episcopus dixit: Si propter pupillos et viduas, vel laborantes, qui causas iniquas habent, susceperint peregrinationis incommoda, habebunt aliquid rationis; nunc vero cum ea postulent praecipue, quae sine invidia hominum, et sine reprehensione esse non possint, non necesse est ipsum ire ad comitatum.

Can. 10 — De laicis non temere faciendis episcopis.

Osius episcopus dixit: Et hoc necessarium arbitror, ut diligentissime tractetis, si forte aut dives aut scholasticus de foro, aut ex administratione episcopus fuerit postulatus, ut non prius ordinetur nisi et lectoris munere et officio diaconi aut presbyteri fuerit perfunctus, ut per singulos gradus, si dignus fuerit, ascendat ad culmen episcopatus. Potest enim per has promotiones, quae habebunt utique prolixum tempus, probari qua fide sit, qua modestia, qua gravitate, et verecundia. Et si dignus fuerit probatus, divino sacerdotio illustretur, quia conveniens non est, nec ratio vel disciplina patitur, ut temere et leviter ordinetur aut episcopus, aut presbyter, aut diaconus, maxime cum et magister gentium Apostolus ne hoc fieret denuntiasse et prohibuisse videatur, sed hi quorum per longum tempus examinata sit vita et merita fuerint comprobata.

Can. 11 — Quandiu episcopus in aliena civitate moretur.

Osius episcopus dixit: Et hoc quoque statuere debetis, ut ex alia civitate cum venerit ad aliam civitatem, vel ex provincia sua ad aliam provinciam, et ambitioni magis quam devotioni serviens voluerit in aliena civitate multo tempore residere. Forte enim evenit episcopum loci non esse tam instructum, neque tam doctum, is vero qui advenit incipiat contemnere eum, et frequenter facere sermonem, ut dehonestet et infirmet illius personam, ita ut ex hac occasione non dubitet relinquere assignatam sibi Ecclesiam, et transeat ad alienam. Definite ergo tempus, quia et non recipi episcopum inhumanum est, et si diutius resideat, perniciosum est: hoc ergo ne fiat, providendum est. Memini autem superiore concilio fratres nostros constituisse ut si quis laicus in ea, in qua commoratur civitate, tres dominicos dies, id est per tres septimanas, non celebrasset conventum, communione privaretur. Si haec circa laicos constituta sunt, multo magis episcopo nec licet, nec decet, si nulla sit tam gravis necessitas quae detineat ut amplius a suprascripto tempore absens sit ab Ecclesia sua. Universi dixerunt placere sibi.

Can. 12 — Ne liceat episcopo a sua Ecclesia plus tribus hebdomadibus abesse

Osius episcopus dixit: Quia nihil praetermitti oportet, sunt quidam fratres et coepiscopi nostri qui non in ea civitate in qua videntur episcopi esse constituti, vel certe parvam rem illic habeant, alibi autem idonea praedia habere cognoscuntur, vel affectionem proximorum, quibus indulgeant: hactenus permitti eis oportet ut accedant ad possessiones suas, et disponant, vel ordinent fructum laboris sui, ut post tres dominicos, id est post tres hebdomadas, si morari necesse est, in suis potius fundis morentur. Aut si est proxima civitas, in qua est presbyter, ne sine ecclesia videatur facere diem dominicum, illuc accedat, ut neque res domesticae per absentiam ejus detrimentum sustineant, et non frequenter veniendo ad civitatem in qua episcopus moratur, suspicionem jactantiae et ambitionis evadat. Universi dixerunt placere sibi.

Can. 13 — De clericis a communione summolis ab alio non recipiendis episcopo.

Osius episcopus dixit: Hoc quoque omnibus placet, ut sive diaconus, sive presbyter, sive quis clericorum ab episcopo suo communione fuerit privatus, et ad alterum perrexerit episcopum, et scierit ad quem confugit, eum ab episcopo suo fuisse abjectum, non oportet ut ei communionem indulgeat: quod si fecerit, sciat se convocatis episcopis causas esse dicturum. Universi dixerunt: Hoc statutum et pacem servabit, et concordiam custodiet.

Can. 14 — De excommunicatis apud vicinos episcopos audiendis.

Osius episcopus dixit: Quod me adhuc movet reticere non debeo, si episcopus, qui forte iracundus (quod esse non debet) cito et aspere commovetur adversus presbyterum, sive diaconum suum, et exterminare eum de Ecclesia voluerit, providendum est ne innocens damnetur, aut perdat communionem: et ideo habeat potestatem is qui abjectus est ut episcopos finitimos interpellet, et causa ejus audiatur, ac diligentius tractetur, quia non oportet ei negare audientiam roganti; et ille episcopus qui juste aut injuste eum abjecit, patienter accipiat ut negotium discutiatur, ut vel probetur sententia ejus a plurimis, vel emendetur. Tamen priusquam omnia diligenter et fideliter examinentur, eum, qui fuerit a communione separatus, ante cognitionem nullus debet praesumere ut eum communione societ. Hi vero qui conveniunt ad audiendum, si viderint clericorum esse studium, et superbiam, quia non decet, ut episcopus injuriam, vel contumeliam patiatur, severioribus eos verbis castigent, ut obediant honesta praecipienti episcopo, qui sicut ille clericis sincerum exhibere debet amorem charitatis, ita quoque vicissim ministri infucata debent episcopo suo exhibere obsequia.

Can. 15 — De non ordinandis clericis alienis sine sui consensu episcopi.

Osius episcopus dixit: Et hoc universi constituimus, ut quicunque ex alia parochia voluerit alienum ministrum sine consensu episcopi ipsius et voluntate ordinare, non sit rata ordinatio ejus. Quicunque autem hoc usurpaverit, a fratribus et coepiscopis nostris et admoneri debet, et corrigi.

Can. 16 — De presbyteris et diaconis qui Thessalonicam veniunt, quantum temporis ibi residean

Aetius episcopus dixit: Non ignoratis quanta et qualis sit Thessalonicensium civitas; saepe ad eam veniunt ex aliis regionibus presbyteri et diaconi, et non sunt contenti brevi tempore morari, sed aut resident ibi, aut certe vix post longa spatia ad sua redire coguntur. Universi dixerunt: Ea tempora, quae constituta sunt circa episcopos, et circa has personas observari debent.

Can. 17 — De suscipiendis his qui persecutionem patiuntur.

Osius episcopus dixit: Suggerente fratre et coepiscopo nostro Olympio, etiam hoc placuit, ut si aliquis vim perpessus est, et inique expulsus, pro disciplina, et catholica confessione vel defensione veritatis, effugiens pericula, innocens et devotus ad aliam venerit civitatem, non prohibeatur immorari, quandiu, aut redire possit, aut injuria ejus remedium acceperit, quia durum est eum qui persecutionem patitur non recipi, etiam et larga benevolentia, et humanitas ei est exhibenda. Expliciunt canones sive decreta concilii Sardicensis. Subscripserunt autem omnes episcopi, sic: Ego ille episcopus illius civitatis et provinciae illius, ita credo sicut scriptum est supra.

Can. 18 — De non sollicitandis clericis alienis.

Januarius episcopus dixit: Illud quoque statuat sanctitas vestra, ut nulli episcopo liceat alterius episcopi civitatis ministrum ecclesiasticum sollicitare, et in suis parochiis ordinare. Universi dixerunt: Placet, quia ex his contentionibus solet nasci discordia, et ideo prohibet omnium sententia ne quis hoc facere audeat.

Can. 19

Bishop Hosius said: This is the sentence of my mediocrity [i.e., unworthiness]--that, since we ought to be gentle and patient and to be constant in compassion towards all, those who were once advanced to clerical office in the Church by certain of our brethren, if they are not willing to return to the churches to which they were nominated [or, espoused], should for the future not be received, and that neither Eutychianus should continue to vindicate to himself the name of bishop, nor yet that Musæus be accounted a bishop; but that if they should seek for lay communion, it should not be denied them. All said: Such is our pleasure.

Can. 20 — Ut qui in canali sunt episcopi euntes ad comitatum sollicite discutiant.

Gaudentius episcopus dixit: Ea quae salubriter providistis convenientia, et aestimatione omnium et Deo placitura, tenere hanc firmitatem possunt, si metus huic sententiae conjungatur. Scimus enim et ipsi saepissime propter paucorum impudentiam religiosum sacerdotale nomen fuisse reprehensum. Si igitur aliquis contra omnium sententiam nisus voluerit ambitioni magis placere quam Deo, is debet scire, causis redditis, honorem dignitatemque se amissurum: quod ita demum compleri poterit, si unusquisque nostrum, qui in canali constitutus est, cum progredientem episcopum viderit, inquirat transitum ejus, causas videat, quo tendat agnoscat; et siquidem eum invenerit ire ad comitatum, requirat et illud, quod superius comprehensum est, ne forte invitatus est, ut ei facultas eundi permittatur. Si vero, ut superius memoravit sanctitas vestra, propter desideria et ambitiones ad comitatum pergat, nec in litteris ejus subscribatur, neque in communionem recipiatur. Si vebis placet, omnium sententia confirmari debet. Universi dixerunt honestum esse, et placere sibi hanc constitutionem.

Nota VICARIO APOSTOLICO: Questo canone (numerazione greca) non parla di un rappresentante del papa; l'edizione citata può numerare diversamente i canoni.

PL 67 (Dionysius Exiguus), Dionysius Exiguus, Codex canonum ecclesiasticorum (2nd Latin version), Migne, Patrologia Latina 67 (Paris 1848); TEI text of Corpus Corporum (mlat.uzh.ch, idno 7843) via the CatholicCorpus mirror; Percival, NPNF2 14, H. R. Percival (ed., tr.), The Seven Ecumenical Councils of the Undivided Church, Nicene and Post-Nicene Fathers, 2nd series, vol. 14 (New York: Scribner, 1900); plain text of the Christian Classics Ethereal Library

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.