Concilio di Toledo IV

Concilium Toletanum IV · 633 d.C. · Toledo

Can. 1 — 1. De evidenti catholicae fidei veritate.

Secundum divinas Scripturas et doctrinam quam a sanctis Patribus accepimus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius deitatis atque substantiae confitemur: in personarum diversitate Trinitatem credentes, in divinitate unitatem praedicantes nec personas confundimus, nec substantiam separamus. Patrem a nullo factum vel genitum dicimus: Filium a Patre non factum sed genitum asserimus: Spiritum vero sanctum nec creatum nec genitum, sed procedentem ex Patre et Filio profitemur: ipsum autem Dominum Jesum Christum Filium Dei et Creatorem omnium ex substantia Patris ante saecula genitum descendisse ultimo tempore, pro redemptione mundi, a Patre; qui nunquam desiit esse cum Patre; incarnatus est enim ex Spiritu sancto et sancta gloriosa Dei genitrice virgine Maria et natus ex ipsa solus; idem Christus Dominus Jesus unus de sancta Trinitate anima et carne perfectum sine peccato suspiciens hominem, manens quod erat, assumens quod non erat, aequalis Patri secundum divinitatem, minor Patri secundum humanitatem, habens in una persona duarum naturarum proprietates; naturae enim in illo duae, Deus et homo, non autem duo filii et dii duo, sed idem una persona in utraque natura; perferens passionem et mortem pro nostra salute, non in virtute divinitatis sed in infirmitate humanitatis, descendit ad inferos, ut sanctos qui ibidem tenebantur erueret, devictoque mortis imperio resurrexit; assumptus deinde in coelos venturus est in futuro ad judicium vivorum et mortuorum; cujus morte et sanguine mundati remissionem peccatorum consecuti sumus, resuscitandi ab eo in die novissima in ea qua nunc vivimus carne et in ea qua resurrexit idem Dominus forma, percepturi ab ipso, alii pro justitiae meritis vitam aeternam, alii pro peccatis supplicii aeterni sententiam. Haec est catholicae Ecclesiae fides: hanc confessionem conservamus atque tenemus, quam quisquis firmissime custodierit perpetuam salutem habebit.

Can. 2 — De uno ordine in ministeriis vel officiis in cunctis ecclesiis celebrando.

Post rectae fidei confessionem, quae in sancta Dei Ecclesia praedicatur, placuit, ut omnes sacerdotes qui catholicae fidei unitate complectimur, nihil ultra diversum aut dissonum in ecclesiasticis sacramentis agamus, ne quaelibet nostra diversitas apud ignotos seu carnales schismatis errorem videatur ostendere, et multis existat in scandalum varietas ecclesiarum. Unus igitur ordo orandi atque psallendi a nobis per omnem Hispaniam atque Galliam conservetur, unus modus in missarum solemnitatibus, unus in vespertinis matutinisque officiis, nec diversa sit ultra in nobis ecclesiastica consuetudo qui una fide continemur et regno; hoc enim et antiqui canones decreverunt, ut unaquaeque provincia et psallendi et ministrandi parem consuetudinem teneat.

Can. 3 — De qualitate conciliorum, vel quare aut quando fiant.

Nulla pene res disciplinae mores ab Ecclesia Christi depulit quam sacerdotum negligentia, qui, contemptis canonibus, ad corrigendos ecclesiasticos mores synodum facere negligunt: ob hoc a nobis universaliter definitum est, ut quia juxta antiqua Patrum decreta bis in anno difficultas temporis fieri concilium non sinit, saltem vel semel a nobis celebretur; ita tamen ut si fidei causa est, aut quaelibet alia Ecclesiae communis, generalis totius Hispaniae et Galliae synodus convocetur; si vero nec de fide nec de communi Ecclesiae utilitate tractabitur, speciale erit concilium uniuscujusque provinciae, ubi metropolitanus elegerit peragendum. Omnes autem qui causas adversus episcopos aut judices vel potentes aut contra quoslibet alios habere noscuntur ad idem concilium concurrant, et quaecunque examine synodali a quibuslibet prave usurpata inveniuntur, regii executoris instantia justissime his quibus jura sunt reformentur, ita ut pro compellendis judicibus vel saecularibus viris ad synodum metropolitani studio idem exsecutor a principe postuletur. Quinto decimo autem calendarum Juniarum congreganda est in unaquaque provincia synodus propter vernale tempus, quando herbis terra vestitur et pabula germinum inveniuntur.

Can. 4 — Formula secundum quam debeat sancta synodus in Dei nomine fieri.

Hora itaque diei prima ante solis ortum ejiciantur omnes ab ecclesia, obseratisque foribus cunctis ad unam januam per quam sacerdotes ingredi oportet ostiarii stent: et convenientes omnes episcopi pariter introeant et secundum ordinationis suae tempus resideant. Post ingressum omnium episcoporum atque concessum vocentur deinde presbyteres quos causa probaverit introire, nullus se inter eos ingerat diaconorum; post hos ingrediantur diacones probabiles quos ordo poposcerit interesse, et corona facta de sedibus episcoporum presbyteres a tergo eorum resideant, diacones in conspectu episcoporum stent; deinde ingrediantur laici qui electione concilii interesse meruerint; ingrediantur quoque et notarii quos ad recitandum vel excipiendum ordo requirit et obserentur januae; sedentesque in diuturno silentio sacerdotes et cor totum habentes ad Deum, dicat archidiaconus: Orate: statimque omnes in terra prostrabuntur, et orantes diutius tacite cum fletibus atque gemitibus, unus ex episcopis senioribus surgens orationem palam fundat ad Dominum, cunctis adhuc in terra jacentibus. Finita autem oratione et responso ab omnibus: Amen, rursus dicat diaconus: Erigite vos; et confestim omnes surgant, et cum omni timore Dei et disciplina tam episcopi quam presbyteres sedeant, sicque omnibus in suis locis in silentio consedentibus diaconus alba indutus Codicem canonum in medium proferens, capitula de conciliis agendis pronuntiet, finitisque titulis metropolitanus episcopus concilium alloquatur dicens: Ecce, sanctissimi sacerdotes, recitatae sunt ex canonibus priscorum Patrum sententiae de concilio celebrando; si qua igitur quempiam vestrum actio commovet, coram suis fratribus proponat. Tunc si aliquis quamcunque querelam quae contra canones agit in audientiam sacerdotalem protulerit, non prius ad aliud transeatur capitulum, nisi primum quae praeposita est actio terminetur; nam et si presbyter aliquis aut diaconus, clericus sive laicus, de his qui foris steterint concilium pro qualibet re crediderit appellandum, Ecclesiae metropolitanae archidiacono causam suam intimet, et ille concilio denuntiet: tunc illi et introeundi et proponendi licentia concedatur. Nullus autem episcoporum a coetu communi secedat antequam hora generalis secessionis adveniat: concilium quoque nullus solvere audeat nisi fuerint cuncta determinata, ita ut quaecunque deliberatione communi finiuntur episcoporum singulorum manibus subscribantur: tunc enim Deus suorum sacerdotum interesse credendus est, si, tumultu omni abjecto, sollicite atque tranquille ecclesiastica negotia terminentur.

Can. 5 — De annuntiatione Paschae ante Epiphaniam inter episcopos exquirenda.

Solet in Hispaniis de solemnitate paschali varietas existere praedicationis, diversa enim observantia laterculorum paschalis festivitatis interdum errorem parturit: proinde placuit, ut ante tres menses Epiphaniorum metropolitani sacerdotes litteris se invicem inquirant, ut communi scientia edocti diem resurrectionis Christi et comprovincialibus suis insinuent et uno tempore celebrandum annuntient.

Can. 6 — De trina et simpla in baptismo mersione.

De baptismi autem sacramento propter quod in Hispaniis quidam sacerdotes trinam, quidam simplam mersionem faciunt, a nonnullis schisma esse conspicitur et unitas fidei scindi videtur; nam dum partes diverso et quasi contrario modo agunt, alii alios non baptizatos esse contendunt: proinde quid a nobis in hac sacramenti diversitate fiendum sit apostolicae sedis informemur praeceptis, non nostram sed paternam institutionem sequentes. Beatae igitur memoriae Gregorius Romanae Ecclesiae pontifex, qui non solum partes Italiae illustravit sed et longe existentes ecclesias sua doctrina perdocuit, efflagitante sanctissimo Leandro episcopo de hac Hispaniae diversitate quid potius esset sequendum, inter caetera rescribens ei sic ait: De trina vero mersione baptismatis nihil respondi verius potest quam ipsi sensistis, quia in una fide nihil officit sanctae Ecclesiae consuetudo diversa. Nos autem quod tertio mergimus triduanae sepulturae sacramenta signamus, ut dum tertio ab aquis infans educitur, resurrectio triduani temporis exprimatur: quod si quis forte etiam pro summae Trinitatis veneratione existimet fieri, neque ad hoc aliquid obsistit baptizandum semel in aquis mergere, quia dum in tribus subsistentiis una substantia est, reprehensibile esse nullatenus potest infantem in baptismate vel ter vel semel mergere, quando et in tribus mersionibus personarum Trinitas et in una potest divinitatis singularitas designari. Sed si nunc usque ab haereticis infans in baptismate tertio mergebatur, fiendum apud vos esse non censeo, ne dum mersiones numerant divinitatem dividant, dumque quod faciebant faciunt, morem vestrum se vicisse glorientur. Quapropter quia de utroque sacramento quod fit in sancto baptismo a tanta viro reddita est ratio quod utrumque rectum, utrumque irreprehensibile in sancta Dei Ecclesia habeatur, propter vitandum autem schismatis scandalum vel haeretici dogmatis usum simplam teneamus baptismi mersionem, ne videantur apud nos qui tertio mergunt haereticorum approbare assertionem, dum sequuntur et morem, et ne forte cuiquam sit dubium hujus simpli mysterium sacramenti, videat in eo mortem et resurrectionem Christi significari; nam in aquis mersio quasi in infernum descensio est, et rursus ab aquis emersio resurrectio est. Item videant in eo unitatem divinitatis et Trinitatem personarum ostendi, unitatem dum semel mergimus, Trinitatem dum in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizamus. Panditur hujus singularis baptismatis mysterium etiam sanctarum Scripturarum exemplis, Paulo apostolo attestante: Nolo vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari: mare quippe Rubrum significat baptismum Christi sanguine consecratum, per quem populus Dei semel transiit, ubi tamen tota erat Trinitas, praecedente populum columma ignis et nubis; in igne quippe significabatur Pater, in columna Filius, in nube Spiritus sanctus. Jordanis quoque fluenta cum arca populus Dei semel transiit, per quod significatur simpla mersio baptismatis, cujus sacramento Ecclesia abluitur, et de saeculi hujus laboribus per baptismum quasi per Jordanem ad terram coelestis repromissionis ingreditur.

Can. 7 — De celebrando officio in feria sexta Paschae.

Comperimus quod per nonnullas ecclesias in die sexta feria passionis Domini clausis basilicarum foribus nec celebretur officium, nec passio Domini populis praedicetur, dum idem Salvator noster apostolis suis praecipiat dicens: Passionem et mortem et resurrectionem meam omnibus praedicate: ideoque oportet eodem die mysterium crucis, quod ipse Dominus cunctis annuntiandum voluit, praedicare, atque indulgentiam criminum clara voce omnem populum postulare, ut poenitentiae compunctione mundati venerabilem diem dominicae resurrectionis remissis iniquitatibus suscipere mereamur, corporisque ejus et sanguinis sacramentum mundi a peccato sumamus.

Can. 8 — De non solvendis jejuniis in feria sexta Paschae.

Quidam in die ejusdem dominicae passionis ab hora nona jejunium solvunt, conviviis abutuntur, et dum sol ipse eadem die tenebris palleatus lumen subduxerit, ipsaque elementa turbata moestitiam totius mundi ostenderint, illi jejunium tanti diei polluunt, epulisque inserviunt: et quia totum eumdem diem universalis Ecclesia propter passionem Domini in moerore et abstinentia peragit, quicunque in eo jejunium praeter parvulos, senes et languidos, ante peractas indulgentiae preces resolverit, a paschali gaudio depelletur, nec in eo sacramentum corporis et sanguinis Domini percipiat, quia diem passionis ipsius per abstinentiam non honorat.

Can. 9 — De benedicendo cereo et lucerna in pervigiliis Paschae.

Lucerna et cereus in pervigiliis Paschae apud quasdam ecclesias non benedicuntur, et cur a nobis benedicantur inquirunt: propter gloriosum enim noctis ipsius sacramentum solemniter haec benedicimus, ut sacrae resurrectionis Christi mysterium, quod tempore hujus votivae noctis advenit, in benedictione sanctificati luminis suscipiamus; et quia haec observatio per multarum loca terrarum regionesque Hispaniae in ecclesiis commendatur, dignum est ut propter unitatem pacis in Gallicanis ecclesiis conservetur: nulli autem impune erit qui haec statuta contempserit, sed paternorum regulis subjacebit.

Can. 10 — De dominica oratione quotidie patenter pronuntianda.

Nonnulli sacerdotum per Hispanias reperiuntur qui dominicam orationem quam Salvator noster docuit et praecepit, non quotidie sed tantum die Dominica dicunt, et quia ut sine intermissione oremus Apostolus docuit; qualiter autem oremus Christus praecepit dicens: Cum autem oratis, dicite: Pater noster, qui es in coelis: quomodo ergo quotidie non dicitur quod sine intermissione dici jubetur? nam in tantum quotidie haec oratio dicenda est, quantum et ipso titulo utitur dum vocatur oratio quotidiana; sic enim eam sancti Patres nuncupaverunt, quod etiam apud doctores quorum illustris doctrina est invenitur. Sanctus quippe Cyprianus dicit: Itaque in oratione dominica panem nostrum, id est Christum dari nobis quotidie petimus, ut qui in Christo manemus et vivimus a sanctificatione et corpore ejus non recedamus. Sanctus Hilarius dicit: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: quid enim tam vult Deus quam ut quotidie Christus habitet in nobis, qui est panis vitae et panis e coelo? et quia quotidiana oratio est, quotidie quoque ut detur oratur. Sanctus Augustinus dicit: De quotidianis autem brevibusque peccatis, sine quibus vita haec non ducitur, quotidiana oratio fidelium satisfacit: eorum est enim dicere: Pater noster, qui es in coelis; qui jam Patre tali regenerati sunt ex aqua et Spiritu sancto: delet igitur haec quotidiana oratio minima quotidiana peccata, delet et illa a quibus vita fidelium etiam scelerata gesta poenitendo in melius mutata discedit. Ergo sicut Christus praecepit, sicut Apostolus admonuit, et quemadmodum doctores ecclesiastici instituerunt, quia quotidie vel cogitatione vel verbo vel opere delinquimus, quotidie hanc orationem effundere in conspectu Dei debemus: quisquis ergo sacerdotum vel subjacentium clericorum hanc orationem dominicam quotidie aut in publico aut in privato officio praeterierit propter superbiam, judicatus ordinis sui honore mulctetur.

Can. 11 — De non cantando in Quadragesima Alleluia.

Item cognovimus quosdam Hispaniae sacerdotes quod in quadragesimae diebus Alleluia decantent praeter in ultima hebdomada paschae, quod deinceps fieri interdicimus, statuentes ut in omnibus praedictis quadragesimae diebus, quia tempus est non gaudii sed moeroris, Alleluia ideo non decantetur; tunc enim opus est fletibus ac jejuniis insistere, corpus cilicio et cinere induere, animum moeroribus dejicere, gaudium in tristitiam vertere, quousque veniat tempus resurrectionis Christi, quando oporteat Alleluia in laetitia canere et moerorem in gaudium commutare. Hoc enim Ecclesiae universalis consensio in cunctis provinciarum partibus roboravit, quod et a nobis omnibus ut conservetur per Hispanias Galliasque provincias oportebit: in temporibus quoque reliquorum calendis Januariis, quae propter errorem Gentilium aguntur, omnino Alleluia non decantabitur, in quibus etiam praeter piscem et olus, sicut in illis quadraginta diebus, caeteris carnibus abstinetur et a quibusdam etiam nec vinum bibitur. Si quis igitur episcopus, aut presbyter, aut diaconus, aut quilibet ex ordine clericorum fuerit repertus, qui arbitrium suum huic constitutioni aestimat praeferendum, ordinis sui officio carere cogatur et communione ejusdem paschae privetur.

Can. 12 — Quod laudes non mox post Apostolum sed post Evangelium sint dicendae.

In quibusdam quoque Hispaniarum ecclesiis laudes post Apostolum decantantur priusquam Evangelium praedicetur, dum canones praecipiant post Apostolum non laudes, sed Evangelium pronuntiare, praesumptio est enim ut anteponantur ea quae sequi debent; nam laudes ideo Evangelium sequuntur propter gloriam Christi quae per idem Evangelium praedicatur; circa omnes igitur sacerdotes hic ordo deinceps retineatur: excommunicationis poenam suscepturi qui hunc ordinem perturbaverint.

Can. 13 — De hymnorum cantu non renuendo.

De hymnis etiam canendis et Salvatoris et apostolorum habemus exemplum, nam et ipse Dominus hymnum dixisse perhibetur, Matthaeo evangelista testante: Et, hymno dicto, exierunt in montem Oliveti: et Paulus apostolus ad Ephesios scripsit dicens: Implemini Spiritu loquentes vos in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus. Et quia nonnulli hymni humano studio in laudem Dei atque apostolorum et martyrum triumphos compositi esse noscuntur, sicut hi quos beatissimi doctores Hilarius atque Ambrosius ediderunt, quos tamen quidam specialiter reprobant pro eo quod de Scripturis sanctorum canonum vel apostolica traditione non existunt; respuant ergo et illum hymnum ab hominibus compositum, quem quotidie publico privatoque officio in fine omnium psalmorum dicimus: Gloria et honor Patri et Filio et Spiritui sancto in saecula saeculorum. Amen. Nam et ille hymnus quem nato in carne Christo angeli cecinerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis: et reliqua quae ibi sequuntur ecclesiastici doctores composuerunt. Ergo nec idem in ecclesiis canendus est quia in sanctarum Scripturarum libris non est? Componuntur ergo hymni, sicut componuntur missae sive preces vel orationes sive commendationes seu manus impositiones, ex quibus si nulla dicantur in ecclesia, vacant officia omnia ecclesiastica. Admonet haec fieri atque hortatur Timotheum Apostolus dicens: Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et pro omnibus qui in sublimitate sunt. Sicut igitur orationes ita et hymnos in laudem Dei compositos nullus nostrum ulterius improbet, sed pari modo Gallia Hispaniaque celebret: excommunicatione plectendi qui hymnos rejicere fuerint ausi.

Can. 14 — De hymno trium puerorum in cunctis missarum solemniis decantando.

Hymnum quoque trium puerorum, in quo universa coeli terraeque creatura Deum collaudat et quem Ecclesia catholica per totum orbem diffusa celebrat, quidam sacerdotes in missa dominicorum dierum et in solemnitatibus martyrum canere negligunt: proinde hoc sanctum concilium instituit, ut per omnes ecclesias Hispaniae vel Galliae in omnium missarum solemnitate idem hymnus in pulpito decantetur: communionem amissuri qui et antiquam hujus hymni consuetudinem nostramque definitionem excesserint.

Can. 15 — Ut in fine psalmorum: Gloria et honor Deo sit dicendum.

In fine psalmorum non sicut a quibusdam hucusque Gloria Patri, sed Gloria et honor Patri dicatur, David propheta dicente: Afferte Domino gloriam et honorem: et Joannes evangelista in Apocalypsi audivit vocem coelestis exercitus dicentium: Honor et Gloria Deo nostro sedenti in throno: ac per hoc haec duo sic oportet in terris dici, sicut in coelis resonant. Universis igitur ecclesiasticis hanc observantiam damus, quam quisquis praeterierit communionis jacturam habebit.

Can. 16 — De discretione Gloriae in fine responsoriorum.

Sunt quidam qui in fine responsoriorum Gloriam non dicant propter quod interdum inconvenienter resonat; sed haec est discretio, ut in laetis sequatur Gloria, in tristioribus repetatur principium.

Can. 17 — De Apocalypsis libro in omnibus recipiendo.

Apocalypsis librum multorum conciliorum auctoritas et synodica sanctorum praesulum Romanorum decreta Joannis evangelistae esse praescribunt, et inter divinos libros recipiendum constituerunt: et quia plurimi sunt qui ejus auctoritatem non recipiunt atque in Ecclesia Dei praedicare contemnunt, si quis eum deinceps aut non receperit aut a Pascha usque ad Pentecosten missarum tempore in ecclesia non praedicaverit, excommunicationis sententiam habebit.

Can. 18 — Quod post benedictionem populo datam communicare debeant sacerdotes.

Nonnulli sacerdotes post dictam orationem dominicam statim communicant, et postea benedictionem populo dant, quod deinceps interdicimus; sed post orationem dominicam et conjunctionem panis et calicis benedictio in populum sequatur, et tunc demum corporis et sanguinis Domini sacramentum sumatur, eo videlicet ordine ut sacerdos et levita ante altare communicent, in choro clerus, extra chorum populus.

Can. 19 — De ordinatione episcoporum.

Perniciosa consuetudo nequaquam est reticenda, quae majorum statuta praeteriens omnem Ecclesiae ordinem perturbavit, dum alii per ambitum sacerdotia appetunt, alii oblatis muneribus pontificatum assumunt, nonnulli etiam sceleribus implicati vel saeculari militiae dediti indigni ad honorem summi ac sacri ordinis pervenerunt; de quorum scilicet casu atque remotione oportuerat quidem statuendum, sed perturbatio quamplurima Ecclesiae oriretur. Praeteritis omissis, deinceps qui non promoveantur ad sacerdotium ex regulis canonum necessario credimus inserendum: id est qui in aliquo crimine detecti sunt, qui infamiae nota aspersi sunt, qui scelera aliqua per publicam poenitentiam admisisse confessi sunt, qui in haeresim lapsi sunt, qui in haeresi baptizati aut rebaptizati esse noscuntur, qui semetipsos absciderunt, aut naturali defectu membrorum aut decissione aliquid minus habere noscuntur, qui secundae uxoris conjunctionem sortiti sunt aut numerosa conjugia frequentarunt, qui viduam vel marito relictam duxerunt aut corruptarum mariti fuerunt, qui concubinas ad fornicationes habuerunt, qui servili conditioni obnoxii sunt, qui ignoti sunt, qui neophyti vel laici sunt, qui saeculari militiae dediti sunt, qui curiae nexibus obligati sunt, qui inscii litterarum sunt, qui nondum ad triginta annos pervenerunt, qui per gradus ecclesiasticos non accesserunt, qui ambitu honorem quaerunt, qui muneribus honorem obtinere moliuntur, qui a decessoribus in sacerdotium eliguntur; sed nec ille deinceps sacerdos erit, quem nec clerus, nec populus propriae civitatis elegit, nec autoritas metropolitani vel comprovincialium sacerdotum assensio exquisivit. Quicunque igitur deinceps ad ordinem sacerdotii postulatur, et in his quae praedicta sunt, exquisitus in nullo horum deprehensus fuerit atque examinatus probabilis vita atque doctrina exstiterit, tunc secundum synodalia vel decretalia constituta cum omnium clericorum vel civium voluntate ab universis comprovincialibus episcopis aut certe a tribus in sacerdotium die dominica consecrabitur, conniventibus caeteris, qui absentes fuerint, litteris suis, et magis auctoritate vel praesentia ejus, qui est in metropoli constitutus. Episcopus autem comprovincialis ibi consecrandus est ubi metropolitanus elegerit: metropolitanus autem non nisi in civitate metropoli, comprovincialibus ibidem convenientibus. Si quis autem deinceps contra praedicta vetita canonum ad gradum sacerdotii indignus aspirare contenderit, cum ordinatoribus suis adepti honoris periculo subjacebit.

Can. 20 — De numero annorum quo sacerdotes et levitae ordinentur.

In veteri lege ab anno vicesimo et quinto levitae tabernaculo servire mandantur, cujus auctoritatem in canonibus et sancti Patres secuti sunt. Nos et divinae legis et conciliorum praecepti immemores, infantes et pueros levitas facimus ante legitimam aetatem, ante experientiam vitae: ideoque ne ulterius fiat a nobis et divinae legis et canonicis admonemus sententiis, sed a viginti quinque annis aetatis levitae consecrentur, et a triginta presbyteres ordinentur, ita ut secundum apostolicum praeceptum probentur primum, et sic ministrent nullum crimen habentes.

Can. 21 — De castitate sacerdotum.

Quicunque in sacerdotio Dei positi sunt irreprehensibiles esse debent, Paulo apostolo attestante: Oportet episcopum irreprehensibilem esse: inoffensos igitur et immaculatos decet Dei existere sacerdotes, nec ullo eos fornicationis contagio pollui, sed caste viventes mundos semetipsos celebrandis exhibeant sacramentis. Abstineamus ergo nos ab omni opere malo, et ab omni inquinamento carnis liberi maneamus, ut mundi corpore, purgati mente, possimus ad sacrificium Christi digni accedere et Deum pro delictis omnium deprecari.

Can. 22 — Ut episcopus in conclavi suo idoneum testimonium habeat.

Quamvis conscientiam puram apud Deum nos habere oporteat, tamen et apud homines famam optimam custodire convenit, ut juxta praeceptum apostolicum non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus vitae sanctae testimonium habeamus; quidam enim hucusque sacerdotum non modicum scandalum creaverunt, dum in accusatione luxuriae, in conversatione vitae non bonae famae existunt. Ut igitur excludatur deinceps omnis nefanda suspicio aut casus, et ne detur ultra saecularibus obtrectandi locus, oportet episcopos testimonium probabilium personarum in conclavi suo habere, ut et Deo placeant per conscientiam puram et Ecclesiae per optimam famam.

Can. 23 — Ut presbyter vel diaconus vitae suae habeant testimonium.

Non aliter placuit, ut quemadmodum antistites ita presbyteres atque levitae quos forte infirmitas aut aetatis gravitas in conclavi episcopi manere non sinit, ut et idem in cellulis suis testes vitae habeant, vitamque suam sicut nomine ita et meritis teneant.

Can. 24 — De conversione clericorum: ut in uno conclavi sint.

Prona est omnis aetas ab adolescentia in malum, nihil enim incertius quam vita adolescentium; ob hoc constituendum oportuit, ut si qui in clero puberes aut adolescentes existunt, omnes in uno conclavi atrii commorentur, ut lubricae aetatis annos non in luxuria sed in disciplinis ecclesiasticis agant deputati probatissimo seniori, quem et magistrum doctrinae et testem vitae habeant: quod si aliqui ex his pupilli existunt, sacerdotali tutela foveantur, ut et vita eorum a criminibus intacta sit, et res ab injuria improborum. Qui autem his praeceptis reluctaverint, monasteriis deputentur, ut vagantes animi et superbi severiori regula distringantur.

Can. 25 — Ut sacerdotes Scripturarum sanctarum et canonum cognitionem habeant.

Ignorantia mater cunctorum errorum maxime in sacerdotibus Dei vitanda est, qui docendi officium in populis susceperunt: sacerdotes enim legere sancta Scriptura admonet, Paulo apostolo dicente ad Timotheum: Intende lectioni, exhortationi, doctrinae, semper permane in his. Sciant igitur sacerdotes Scripturas sanctas et canones, ut omne opus eorum in praedicatione et doctrina consistat, atque aedificent cunctos tam fidei scientia quam operum disciplina.

Can. 26 — De officiali libello parochitanis presbyteris dando.

Quando presbyteres in parochias ordinantur, libellum officiale a sacerdote suo accipiant, ut ad ecclesias sibi deputatas instructi succedant, ne per ignorantiam etiam ipsis divinis sacramentis offendant, ita ut quando ad litanias vel ad concilium venerint, rationem episcopo suo reddant qualiter susceptum officium celebrant, vel baptizant.

Nota MOZARABICA, LITURGIA: Stampato come IX Concilio di Toledo (che ha 17 canoni); il canone sul «libellus officiorum» è il can. 26 del IV di Toledo.

Can. 27 — De professione parochitanorum presbyterorum.

Quando presbyteres aut diacones per parochias constituuntur, oportet eos professionem episcopo suo facere, ut caste et pure vivant sub timore Dei, ut dum eos talis professio alligat, vitae sanctae disciplina retineat.

Can. 28 — De ordine quo depositi iterum ordinantur.

Episcopus, presbyter, aut diaconus, si a gradu suo injuste dejectus in secunda synodo innocens reperiatur, non potest esse quod fuerat nisi gradus amissos recipiat, ut si episcopus fuerit recipiat coram altario de manu episcoporum orarium, annulum et baculum; si presbyter, orarium et planetam; si diaconus, orarium et albam; si subdiaconus, patenam et calicem; sic et reliqui gradus ea in reparationem sui recipiant, quae cum ordinarentur perceperant.

Can. 29 — De clericis magos aut aruspices consulentibus.

Si episcopus quis, aut presbyter, sive diaconus, vel quilibet ex ordine clericorum, magos aut aruspices aut ariolos aut certe augures vel sortilegos vel eos qui profitentur artem aliquam, aut aliquos eorum similia exercentes, consulere fuerit deprehensus, ab honore dignitatis suae depositus monasterii poenam excipiat, ibique perpetuae poenitentiae deditus scelus admissum sacrilegii, luat.

Can. 30 — De sacerdotibus ad gentem extraneam nuntios mittentibus.

Confinitimi hostium sacerdotes, praeter eos qui a regia potestate licentiam acceperunt, quodlibet mandatum ad gentem extraneam occulte accipere vel dirigere non praesumant: qui autem deprehenditur atque convincitur, denuntiatus principi apud concilium condigna animadversione mulctabitur.

Can. 31 — De discretione causarum.

Saepe principes contra quoslibet majestatis obnoxios sacerdotibus negotia sua committunt; sed quia sacerdotes a Christo ad ministerium salutis electi sunt, ibi consentiant regibus fieri judices, ubi jurejurando supplicii indulgentia promittitur, non ubi discriminis sententia praeparatur. Si quis ergo sacerdotum contra hoc commune consultum discussor in alienis periculis exstiterit, sit reus effusi sanguinis apud Christum, et apud Ecclesiam perdat proprium gradum.

Can. 32 — De cura populorum et pauperum.

Episcopi in protegendis populis ac defendendis impositam a Deo sibi curam non ambigant, ideoque dum conspiciunt judices ac potentes pauperum oppressores existere, prius eos sacerdotali admonitione redarguant; et si contempserint emendari, eorum insolentias regiis auribus intiment, ut quos sacerdotalis admonitio non flectit ad justitiam, regalis potestas ab improbitate coerceat. Si quis autem episcoporum id neglexerit, concilio reus erit.

Can. 33 — Ne de facultatibus ecclesiarum, excepta tertia oblationum, episcopus aliquid auferat.

Avaritia radix cunctorum malorum, cujus sitis etiam sacerdotum mentes obtinet; multi enim fidelium in amorem Christi et martyrum in parochiis episcoporum basilicas construunt, oblationes conscribunt, sacerdotes haec auferunt atque in usus suos convertunt: inde est quod cultores sacrorum deficiunt dum stipendia sua perdunt, inde labentium basilicarum ruinae non reparantur, quia avaritia sacerdotali omnia auferuntur. Pro qua re constitutum est a praesenti concilio episcopos ita dioeceses suas regere, ut nihil ex earum jure praesumant auferre, sed juxta priorum auctoritatem conciliorum tam de oblationibus quam de tributis ac frugibus tertiam consequantur: quod si amplius quidpiam ab eis praesumptum exstiterit, per concilium restauretur, appellantibus aut ipsis conditoribus, aut certe propinquis eorum si jam illi a saeculo decesserunt. Noverint autem conditores basilicarum in rebus quas eisdem ecclesiis conferunt nullam potestatem habere, sed, juxta canonum constituta, sicut Ecclesiam ita et dotem ejus ad ordinationem episcopi pertinere.

Can. 34 — De tricennii tempore et propter provincias causarum discretione.

Quicunque episcopus alterius episcopi dioecesim per triginta annos sine aliqua interpellatione possederit, quia secundum jus legis ejus jam videtur esse dioecesis, admittenda non est contra eum actio reposcendi, sed hoc intra unam provinciam, extra vero nullo modo, ne dum dioecesis defenditur provinciarum termini confundantur.

Can. 35 — De basilicis noviter constructis ad quem episcopum pertineant.

Sicut dioecesim alienam tricennalis possessio tollit, ita territorii conventum non adimit, ideoque basilicae quae novae conditae fuerint ad eum procul dubio episcopum pertinebunt, cujus conventus esse constiterit.

Can. 36 — De requisitione ab episcopis per singulos annos in parochiis peragenda.

Episcopum per cunctas dioeceses parochiasque suas per singulos annos ire oportet, ut exquirat quid unaquaeque basilica in reparationem sui indigeat; quod si ipse aut languore detentus, aut aliis occupationibus implicatus id explere nequiverit, presbyteros probabiles aut diaconos mittat, qui et reditus basilicarum et reparationes et ministrantium vitam inquirant.

Can. 37 — De promissi solutione ex rebus Ecclesiae.

Quicunque episcopi suffragio cujuslibet aliquid ecclesiasticae utilitati providerint et pro eo quodcunque modicum in remuneratione promiserint, promissi solutionem eos exsolvere oportebit, ita ut id ad concilium comprovinciale deductum eorum conniventia confirmetur, quia sicut Paulus apostolus ait: Dignus est operarius mercedem suam accipere.

Can. 38 — De suffragio fundatoribus ecclesiarum vel filiis eorum impertiendo.

Praebendum est a sacerdotibus vitae solatium indigentibus et maxime his quibus restituenda vicissitudo est: quicunque ergo fidelium de facultatibus suis Ecclesiae aliquid devotione propria contulerint, si forte ipsi aut filii eorum redacti fuerint ad inopiam, ab eadem Ecclesia suffragium vitae pro temporis usu percipiant. Si enim clericis vel monachis seu peregrinis aut quamlibet necessitatem sustinentibus pro solo religionis intuitu in usum res ecclesiasticae largiuntur, quanto magis his consulendum est quibus retributione justa debetur?

Can. 39 — De discretione presbyterorum et diaconorum, ut in utroque choro consistant.

Nonnulli diacones in tantam erumpunt superbiam, ut sese presbyteris anteponant atque in primo choro ipsi priores stare praesumant, presbyteris in secundo choro constitutis: ergo ut sublimiores sibi presbyteros agnoscant, tam hi quam illi in utroque choro consistant.

Can. 40 — De uno orario a diaconibus utendo, nec ornato sed puro.

Orariis duobus nec episcopo quidem licet nec presbytero uti, quanto magis diacono qui minister eorum est? Unum igitur orarium oportet levitam gestare in sinistro humero, propter quod orat, id est praedicat, dexteram autem partem oportet habere liberam, ut expeditus ad ministerium sacerdotale discurrat: caveant igitur amodo levitae gemino uti orario, sed uno tantum et puro nec ullis coloribus aut auro ornato.

Can. 41 — De qualitate tonsurae a cunctis clericis vel lectoribus habenda.

Omnes clerici vel lectores sicut levitae et sacerdotes, detonso superius toto capite, inferius solam circuli coronam relinquant, non sicut hucusque in Gallaeciae partibus facere lectores videntur, qui prolixis ut laici comis in solo capitis apice modicum circulum tondunt, ritus enim iste in Hispaniis haereticorum fuit; unde oportet ut pro amputando Ecclesiae scandalo hoc signum dedecoris auferatur, et una sit tonsura vel habitus sicut totius Hispaniae est usus. Qui autem hoc non custodierit fidei catholicae reus erit.

Can. 42 — De remotione mulierum a consortio clericorum.

Cum clericis extraneae feminae nullatenus habitent, nisi tantum mater et soror, filia vel amita, in quibus personis nihil sceleris aestimari foedus naturae permittit: id enim et constitutio antiquorum Patrum decrevit.

Can. 43 — De venditione mulierum quae clericis conjunctae noscuntur.

Quidam clerici legitimum non habentes conjugium extranearum mulierum vel ancillarum suarum interdicta sibi consortia appetunt, ideoque quaecunque clericis taliter adjunctae sunt, ab episcopo auferantur et venundentur, illis pro tempore religatis ad poenitentiam quos sua libidine infecerunt.

Can. 44 — De personis mulierum quas non convenit clericis copulari.

Clerici qui sine consulto episcopi sui uxores duxerint, aut viduam vel repudiatam vel meretricem in conjugium acceperint, separari eos a proprio episcopo oportebit.

Can. 45 — De clericis qui arma sumpserint.

Clerici qui in quacunque seditione arma volentes sumpserint aut sumpserunt, reperti amisso ordinis sui gradu, in monasterium poenitentiae contradantur.

Can. 46 — De clericis sepulcra demolientibus.

Si quis clericus in demoliendis sepulcris fuerit deprehensus, quia facinus hoc pro sacrilegio legibus publicis sanguine vindicatur, oportet canonibus in tali scelere proditum a clericatus ordine submoveri et poenitentiae triennio deputari.

Can. 47 — De absolutione a laboribus vel indictionibus clericorum ingenuorum.

Praecipiente domino nostro atque excellentissimo Sisenando rege, id constituit sanctum concilium, ut omnes ingenui clerici pro officio religionis ab omni publica indictione atque labore habeantur immunes, ut liberi Deo serviant nullaque praepediti necessitate ab ecclesiasticis officiis retrahantur.

Can. 48 — De institutione oeconomorum.

Eos quos oeconomos Graeci vocant, hoc est qui vice episcoporum res ecclesiasticas tractant, sicut sancta synodus Chalcedonensis instituit, omnes episcopos de proprio clero ad regendas ecclesias habere oportet; qui autem deinceps contempserit, obnoxius eidem magno concilio erit.

Can. 49 — De professione monachorum.

Monachum aut paterna devotio aut propria professio facit; quidquid horum fuerit, alligatum tenebit: proinde eis ad mundum reverti intercludimus aditum, et omnem ad saeculum interdicimus regressum.

Can. 50 — De clericis qui monachorum propositum appetunt.

Clerici qui monachorum propositum appetunt, quia meliorem vitam sequi cupiunt, liberos eis ab episcopo in monasteriis largiri oportet ingressus, nec interdici propositum eorum qui ad contemplationis desiderium transire nituntur.

Can. 51 — De discretione potestatis episcoporum quam in monasteriis habere possunt.

Nuntiatum est praesenti concilio quod monachi episcopali imperio servili opere mancipentur et jura monasteriorum contra instituta canonum illicita praesumptione usurpentur, ita ut pene ex coenobio possessio fiat atque illustris portio Christi ad ignominiam servitutemque perveniat; quapropter monemus eos qui ecclesiis praesunt, ut ultra talia non praesumant, sed hoc tantum sibi in monasteriis vindicent sacerdotes quod praecipiunt canones: id est monachos ad conversationem sanctam praemonere, abbates aliaque officia instituere, atque extra regulam acta corrigere. Quod si aliquid in monachis canonibus interdictum praesumpserint aut usurpare quidpiam de monasterii rebus tentaverint, non deerit ab illis sententia excommunicationis qui se deinceps nequaquam substulerint ab illicitis.

Can. 52 — De monachis vagis.

Nonnulli monachorum egredientes a monasterio non solum ad saeculum revertuntur, sed etiam et uxores accipiunt: hi igitur revocati in idem monasterium a quo exierunt poenitentiae deputentur, ibique defleant crimina sua unde decesserunt.

Can. 53 — De religiosis vagis.

Religiosi viri propriae regionis qui nec inter clericos nec inter monachos habentur, sive hi qui per diversa loca vagi feruntur, ab episcopis in quorum conventu commanere noscuntur licentia eorum coerceatur, in clero aut in monasteriis deputati, praeter hos qui ab episcopo suo aut propter aetatem, aut propter languorem fuerint absoluti.

Can. 54 — De discretione poenitentum.

Hi qui in discrimine constituti poenitentiam accipiunt nulla manifesta scelera confitentes, sed tantum peccatores se praedicantes, hujusmodi si revaluerint possunt etiam pro morum probitate ad gradus ecclesiasticos pervenire; qui vero ita poenitentiam accipiunt ut aliquod mortale peccatum perpetrasse publice fateantur, ad clerum vel honores ecclesiasticos pervenire nullatenus possunt, quia se confessione propria notaverunt.

Can. 55 — De poenitentibus viris ac viduis sive virginibus.

Quicunque ex saecularibus accipientes poenitentiam se totonderunt, et rursus praevaricantes laici effecti sunt, comprehensi ab episcopo suo ad poenitentiam ex qua recesserant revocentur; quod si aliqui per poenitentiam irrevocabiles sunt nec admoniti revertuntur, vere ut apostatae coram Ecclesia anathematis sententia condemnentur. Non aliter et hi qui detonsi a parentibus fuerint aut sponte sua, amissis parentibus, se ipsos religioni voverunt, et postea habitus saeculares sumpserunt, et idem a sacerdote comprehensi ad cultum religionis acta prius poenitentia revocentur; quod si reverti non possunt, vere ut apostatae anathematis sententiae subjiciantur. Quae forma servabitur etiam in viduis virginibusque sacris ac poenitentibus feminis quae sanctimonialem habitum induerunt, et postea aut vestem mutaverunt aut ad nuptias transierunt.

Can. 56 — De discretione viduarum saecularium et sanctimonialium.

Duo sunt genera viduarum, saeculares et sanctimoniales: saeculares viduae sunt quae adhuc disponentes nubere laicalem habitum non deposuerunt; sanctimoniales sunt quae, jam mutato habitu saeculari, sub religioso cultu in conspectu sacerdotis vel ecclesiae apparuerunt. Hae si ad nuptias transierint, juxta Apostolum non sine damnatione erunt, quia se primum Deo voventes postea castitatis propositum abjecerunt.

Can. 57 — De discretione Judaeorum: qui non, vel qui credere vi cogantur.

De Judaeis autem hoc praecepit sancta synodus nemini deinceps ad credendum vim inferre, Cui enim vult Deus miseretur et quem vult indurat; non enim tales inviti salvandi sunt sed volentes, ut integra sit forma justitiae: sicut enim homo proprii arbitrii voluntate serpenti obediens periit, sic vocante gratia Dei propriae mentis conversione homo quisque credendo salvatur. Ergo non vi sed liberi arbitrii facultate ut convertantur suadendi sunt, non potius impellendi. Qui autem jam pridem ad Christianitatem venire coacti sunt, sicut factum est temporibus religiosissimi principis Sisebuti, quia jam constat eos sacramentis divinis associatos et baptismi gratiam suscepisse et chrismate unctos esse et corporis Domini et sanguinis exstitisse participes, oportet ut fidem etiam quam vi vel necessitate susceperunt tenere cogantur, ne nomen Domini blasphemetur, et fides quam susceperunt vilis ac contemptibilis habeatur.

Can. 58 — De his qui contra fidem Christi Judaeis munus et favorem praestant.

Tanta est quorumdam cupiditas, ut quidam eam appetentes juxta quod ait Apostolus etiam a fide erraverint; multi quippe hucusque ex sacerdotibus atque laicis accipientes a Judaeis munera perfidiam eorum patrocinio suo fovebant, qui non immerito ex corpore Antichristi esse noscuntur, quia contra Christum faciunt. Quicunque igitur deinceps episcopus sive clericus vel saecularis illis contra fidem Christianam suffragium vel munere vel favore praestiterit, vere ut profanus et sacrilegus anathema effectus ab Ecclesia catholica et regno Dei efficiatur extraneus, quia dignum est ut a corpore Christi separetur qui inimicis Christi patronus efficitur.

Can. 59 — De Judaeis dudum Christianis, et postea in priorem ritum conversis.

Plerique qui ex Judaeis dudum ad Christianam fidem promoti sunt, nunc blasphemantes in Christum non solum Judaicos ritus perpetrasse noscuntur, sed etiam et abominandas circumcisiones exercere praesumpserunt: de quibus consulto piissimi ac religiosissimi principis domini nostri Sisenandi regis hoc sanctum decrevit concilium, ut hujusmodi transgressores pontificali auctoritate correcti ad cultum Christiani dogmatis revocentur, ut quos voluntas propria non emendat animadversio sacerdotalis coerceat. Eos autem quos circumciderunt, si filii eorum sunt, a parentum consortio separentur; si servi, pro injuria corporis sui libertati tradantur.

Can. 60 — De filiis Judaeorum, ut a parentibus separati Christianis debeant deputari.

Judaeorum filios vel filias, ne parentum ultra involvantur errore, ab eorum consortio separari decernimus deputatos aut monasteriis aut Christianis viris ac mulieribus Deum timentibus, ut sub eorum conversatione cultum fidei discant atque in melius instituti tam in moribus quam in fide proficiant.

Can. 61 — De filiis fidelibus Judaeorum, ne parentum praevaricatione a bonis suis exsules fiant.

Judaei baptizati si postea praevaricantes in Christum qualibet poena damnati exstiterint, a rebus eorum fideles filios excludi non oportebit, quia ut scriptum est: Filius non portabit iniquitatem patris.

Can. 62 — De Judaeis baptizatis, qui infidelibus Judaeis se sociant.

Saepe malorum consortia etiam bonos corrumpunt; quanto magis eos qui ad vitia proni sunt? Nulla igitur ultra communio sit Hebraeis ad fidem Christianam translatis cum his qui adhuc in veteri ritu consistunt, ne forte eorum participio subvertantur. Quicunque igitur amodo ex his qui baptizati sunt infidelium consortia non vitaverint, et hi Christianis donentur, et illi publicis caedibus deputentur.

Can. 63 — De Christianorum Judaeorumque conjugiis.

Judaei qui Christianas mulieres in conjugio habent admoneantur ab episcopo civitatis ipsius, ut si cum eis permanere cupiunt, Christiani efficiantur; quod si admoniti noluerint, separentur, quia non potest infidelis in ejus permanere conjunctione quae jam in Christianam translata est fidem; filii autem qui ex talibus nati existunt, fidem atque conditionem matris sequantur: similiter et hi qui procreati sunt de infidelibus mulieribus et fidelibus viris Christianam sequantur religionem, non Judaicam superstitionem.

Can. 64 — De Judaeis conversis et post praevaricantibus, ut ad testimonium non admittantur.

Non potest erga homines esse fidelis qui Deo exstiterit infidus: Judaei ergo, qui dudum Christiani effecti sunt et nunc in Christi fidem praevaricati sunt, ad testimonium dicendum admitti non debent, quamvis sese Christianos annuntient, quia sicut in fide Christi suspecti sunt, ita et in testimonio humano dubii habentur. Infirmari ergo oportet eorum testimonium qui in fide falsi docentur, nec eis esse credendum qui veritatis a se fidem abjiciunt.

Can. 65 — Ne Judaei officia publica agant.

Praecipiente domino atque excellentissimo Sisenando rege, id constituit sanctum concilium, ut Judaei, aut hi qui ex Judaeis sunt, officia publica nullatenus appetant, quia sub hac occasione Christianis injuriam faciunt: ideoque judices provinciarum cum sacerdotibus eorum subreptiones fraudulenter elicitas suspendant, et officia publica eos agere non pemittant. Si quis autem judicum hoc permiserit, velut in sacrilegum excommunicatio proferatur, et is qui subrepserit publicis caedibus deputetur.

Can. 66 — Ne Judaei mancipium Christianum habeant.

Ex decreto gloriosissimi principis hoc sanctum elegit concilium, ut Judaeis non liceat Christianos servos habere, nec Christiana mancipia emere, nec cujusquam consequi largitate; nefas est enim ut membra Christi serviant Antichristi ministris. Quod si deinceps servos Christianos vel ancillas Judaei habere praesumpserint, sublati ab eorum dominatu libertatem a principe consequantur.

Can. 67 — De libertis Ecclesiae.

Et si qui nulla ex rebus suis pauperibus Christi distribuunt aeterni Judicis voce in futurum condemnabuntur, quanto magis hi qui auferunt pauperibus quod non dederunt? Quapropter episcopi qui nihil ex proprio suo Ecclesiae Christi compensaverunt hanc divinam sententiam metuant, et liberos ex familiis Ecclesiae ad condemnationem suam facere non praesumant; impium est enim ut qui res suas ecclesiis Christi non contulit damnum inferat et jus Ecclesiae alienare intendat: tales igitur libertos successor episcopus absque aliqua oppositione ad jus Ecclesiae revocabit, quia eos non aequitas sed improbitas absolvit.

Can. 68 — De discretione manumissorum Ecclesiae.

Episcopus qui mancipium juris Ecclesiae non retento ecclesiastico patrocinio manumitti desiderat, duo meriti ejusdem et peculii coram concilio Ecclesiae, cui praeeminet, per commutationem subscribentibus sacerdotibus offerat, ut rata et justa inveniatur definitio commutantis; tunc enim liberam manumissionem sine patrocinio Ecclesiae concedere poterit, qui eum quem libertati tradere disponit jam juri proprio acquisivit. Hujusmodi autem liberto adversus Ecclesiam cujus juris exstitit accusandi vel testificandi denegetur licentia; quod si praesumpserit, placet ut stante commutatione in servitutem propriae ecclesiae revocetur, quam nocere conatur.

Can. 69 — Quod liberti ex familia Ecclesiae pro compensatione acquisitae rei possint fieri a sacerdotibus.

Consensus totius concilii definivit, ut sacerdotes qui aut res suas Ecclesiae relinquunt, aut nihil habentes aliqua tamen praedia aut familias ecclesiis suis conquirunt, licebit illis aliquos de familiis ejusdem Ecclesiae manumittere juxta rei collatae modum, quem antiqui canones decreverunt, ita ut cum peculio et posteritate sua ingenui sub patrocinio Ecclesiae maneant, utilitates injunctas sibi juxta quod potuerint prosequentes.

Can. 70 — De professione libertorum Ecclesiae.

Liberti Ecclesiae, quia nunquam moritur eorum patrona, a patrocinio ejusdem nunquam discedant, nec posteritas quidem eorum, sicut priores canones decreverunt; ac ne forte libertas eorum in futura prole non pateat ipsaque posteritas naturali ingenuitate obnitens sese ab Ecclesiae patrocinio subtrahat, necesse est ut tam idem liberti quam ab eis progeniti professionem episcopo suo faciant, per quam se ex familia Ecclesiae liberos effectos esse fateantur, ejusque patrocinium non relinquant, sed juxta virtutem suam obsequium ei vel obedientiam praebeant.

Can. 71 — De libertis Ecclesiae ejusdem patrocinium relinquentibus.

Liberti Ecclesiae qui a patrocinio ejus discedentes quibuslibet personis adhaeserunt, si admoniti redire contempserint, manumissio eorum irrita sit, quia per inobedientiae contemptum ingrati actione tenentur.

Can. 72 — De libertis patrocinio Ecclesiae commendatis.

Liberti qui a quibuscunque manumissi sunt atque Ecclesiae patrocinio commendati existunt, sicut regulae antiquorum Patrum constituerunt, sacerdotali defensione a cujuslibet insolentia protegantur sive in statu libertatis eorum seu in peculio quod habere noscuntur.

Can. 73 — De discretione libertorum qui ad ecclesiasticos honores pervenire possunt.

Quicunque libertatem a dominis suis ita percipiunt, ut nullum sibimet in eis obsequium patronus retentet, isti si sine crimine sunt a clericatus ordinem libere suscipiuntur, quia directa manumissione absoluti noscuntur. Qui vero retento obsequio manumissi sunt, pro eo quod adhuc a patrono servituti tenentur obnoxii, nullatenus sunt ad ecclesiasticum ordinem promovendi, ne quando voluerint eorum domini fiant ex clericis servi.

Can. 74 — De libertis Ecclesiae qui ad sacerdotium promoveantur.

De familiis Ecclesiae constituere presbyteres et diacones per parochias liceat, quos tamen vitae rectitudo et probitas morum commendat, ea tamen ratione ut antea manumissi libertatem status sui percipiant et denuo ad ecclesiasticos honores succedant: irreligiosum est enim obligatos existere servitute, qui sacri ordinis suscipiunt dignitatem. Quidquid autem talibus aut per libertatem concessum aut successione exstiterit debitum, aut a quolibet quoquomodo collatum, non licebit eis quidpiam inde in extraneas personas transmittere, sed omnia ad jus Ecclesiae, a qua manumissi sunt, post eorum obitum pertinere: his quoque sicut et caeteris Ecclesiae libertis accusandi vel testificandi adversus Ecclesiam aditus intercluditur; quod si aspiraverint, non solum libertatis beneficio careant, sed etiam et honoris gradu quem non dignitate naturae sed temporis necessitate promeruerunt.

Can. 75 — De commonitione plebis ne in principes delinquatur: de electione principum: de commonitione principum qualiter judicent: atque de exsecratione Suintilanis et conjugis ac prolis ejus: similiter et de Geilane germano ejus, ac rebus eorum.

Post instituta quaedam ecclesiastici ordinis vel decreta quae ad quorumdam pertinent disciplinam, postrema nobis cunctis sacerdotibus sententia est pro robore nostrorum regum et stabilitate gentis Gothorum pontificale ultimum sub Deo judice ferre decretum: multarum quippe gentium, ut fama est, tanta exstat perfidia animorum, ut fidem sacramento promissam regibus suis observare contemnant, et ore simulent juramenti professionem dum retineant mente perfidiae impietatem, jurant enim regibus suis et fidem quam pollicentur praevaricant; nec metuunt volumen illud judicii Dei, per quod inducitur maledictio multaque poenarum comminatio super eos qui jurant in nomine Dei mendaciter. Quae igitur spes talibus populis contra hostes laborantibus erit? quae fides ultra cum aliis gentibus in pace credenda? quod foedus non violandum? quae in hostibus jurata sponsio permanebit, quando nec ipsis propriis regibus juratam fidem conservant? Quis enim adeo furiosus est qui caput suum manu propria desecet? Illi ut notum est immemores salutis suae propria manu se ipsos interimunt, in semetipsos suosque reges proprias convertendo vires, et dum Dominus dicat: Nolite tangere christos meos; et David: Quis, inquit, extendet manum suam in christum Domini et innocens erit? Illis nec vitare metus est perjurium nec regibus suis inferre exitium: hostibus quippe fides pacti datur nec violatur; quod si in bello fides valet, quanto magis in suis servanda est? Sacrilegium quippe est, si violetur a gentibus regum suorum promissa fides, quia non solum in eis fit pacti transgressio, sed et in Deum quidem in cujus nomine pollicetur ipsa promissio. Inde est quod multa regna terrarum coelestis iracundia ita permutavit, ut per impietatem fidei et morum alterum ab altero solveretur: unde et nos cavere oportet casum hujusmodi gentium, ne similiter plaga feriamur praecipiti et poena puniamur crudeli: si enim Deus angelis in se praevaricantibus non pepercit qui per inobedientiam coeleste habitaculum perdiderunt, unde per Esaiam dicit: Inebriatus est gladius meus in coelo; quanto magis nos nostrae salutis interitum timere debemus, ne per infidelitatem eodem saevientis Dei gladio pereamus? Quod si divinam iracundiam vitare volumus et severitatem ejus ad clementiam provocare cupimus, servemus erga Deum religionis cultum atque timorem et usque in mortem custodiamus erga principes nostros pollicitam fidem atque sponsionem: non sit in nobis sicut in quibusdam gentibus infidelitatis subtilitas impia, non subdola mentis perfidia, non perjurii nefas, nec conjurationum nefanda molimina; nullus apud nos praesumptione regnum arripiat; nullus excitet mutuas seditiones civium; nemo meditetur interitus regum, sed defuncto in pace principe primatus totius gentis cum sacerdotibus successorem regni consilio communi constituant, ut dum unitatis concordia a nobis retinetur, nullum patriae gentisque discidium per vim atque ambitum oriatur. Quod si haec admonitio mentes nostras non corrigit et ad salutem communem cor nostrum nequaquam perducit, audite sententiam nostram: Quicunque igitur a nobis vel totius Hispaniae populis qualibet conjuratione vel studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae gentisque Gothorum statu vel conservatione regiae salutis pollicitus est, temeraverit aut regem nece attrectaverit, aut potestate regni exuerit, aut praesumptione tyrannica regni fastigium usurpaverit, anathema sit in conspectu Dei Patris et angelorum, atque ab Ecclesia catholica quam perjurio profanaverit efficiatur extraneus et ab omni coetu Christianorum alienus cum omnibus impietatis suae sociis, quia oportet ut una poena teneat obnoxios quos similis error invenerit implicatos. Quod iterum secundo replicamus dicentes: Quicunque amodo ex nobis vel cunctis Hispaniae populis quolibet tractatu vel studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae gentisque Gothorum statu vel conservatione regiae salutis pollicitus est, violaverit aut regem nece attrectaverit, aut potestate regni exuerit, aut praesumptione tyrannica regni fastigium usurpaverit, anathema in conspectu Christi et apostolorum ejus sit, atque ab Ecclesia catholica quam perjurio profanaverit efficiatur extraneus et ab omni consortio Christianorum alienus, et damnatus in futuro Dei judicio habeatur cum participibus suis, quia dignum est qui talibus sociantur ipsi etiam damnationis eorum participationi obnoxii teneantur. Hoc etiam tertio acclamamus dicentes: Quicunque amodo ex nobis vel cunctis Hispaniae populis qualibet meditatione vel studio sacramentum fidei suae quod pro patriae salute gentisque Gothorum statu vel incolumitate regiae potestatis pollicitus est, violaverit aut regem nece attrectaverit, aut potestate regni exuerit, aut praesumptione tyrannica regni fastigium usurpaverit, anathema sit in conspectu Spiritus sancti et martyrum Christi, atque ab Ecclesia Christi catholica quam perjurio profanaverit efficiatur extraneus et ab omni communione Christianorum alienus, neque partem justorum habeat sed cum diabolo et angelis ejus aeternis suppliciis condemnetur una cum eis qui eadem conjuratione nituntur, ut par poena perditionis constringat quos in pernicie prava societas copulat: et ideo si placet omnibus qui adestis haec tertio reiterata sententia, vestrae vocis eam consensu firmate. Ab universo clero vel populo dictum est: Qui contra hanc vestram definitionem praesumpserit, anathema Maran atha, hoc est perditio in adventu Domini sit, et cum Juda Iscariote partem habeat et ipse et socii eorum. Amen. Quapropter nos ipsi sacerdotes omnem Ecclesiam Christi ac populum admonemus, ut haec tremenda et toties reiterata sententia nullum ex nobis praesenti atque aeterno condemnet judicio, sed fidem promissam erga gloriosissimum dominum nostrum Sisenandum regem custodientes ac sincera illi devotione famulantes, non solum divinae pietatis clementiam in nobis provocemus, sed etiam gratiam antefati principis percipere mereamur. Te quoque praesentem regem futurosque aetatum sequentium principes humilitate qua debemus deposcimus, ut moderati et mites erga subjectos existentes cum justitia et pietate populos a Deo vobis creditos regatis, bonamque vicissitudinem qui vos constituit largitori Christo respondeatis, regnantes in humilitate cordis cum studio bonae actionis, nec quisquam vestrum solus in causis capitum aut rerum sententiam ferat, sed consensu publico cum rectoribus ex judicio manifesto delinquentium culpa patescat, servata vobis inoffensis mansuetudine, ut non severitate magis in illis quam indulgentia polleatis; ut dum omnia haec auctore Deo pio a vobis moderamine conservantur, et reges in populis, et populi in regibus, et Deus in utrisque laetetur. Sane de futuris regibus hanc sententiam promulgamus: Ut si quis ex eis contra reverentiam legum superba dominatione et fastu regio in flagitiis et facinore sive cupiditate crudelissimam potestatem in populis exercuerit, anathematis sententia a Christo Domino condemnetur, et habeat a Deo separationem atque judicium propter quod praesumpserit prava agere et in perniciem regnum convertere. De Suintilane vero qui scelera propria metuens se ipsum regno privavit et potestatis fascibus exuit id cum gentis consultu decrevimus: Ut neque eumdem vel uxorem ejus propter mala quae commiserunt, neque filios eorum, unitati nostrae unquam consociemus, nec eos ad honores a quibus ob iniquitatem dejecti sunt aliquando promoveamus, quique etiam sicut fastigio regni habentur extranei, ita et a possessione rerum quas de miserorum sumptibus hauserant maneant alieni, praeter in id quod pietate piissimi principis nostri fuerint consecuti. Non aliter et Geilanem memorati Suintilanis et sanguine et scelere fratrem, qui nec in germanitatis foedere stabilis exstitit nec fidem gloriosissimo domino nostro pollicitam conservavit, hunc igitur cum conjuge sua, sicut et antefatos, a societate gentis atque consortio nostro placuit separari, nec in amissis facultatibus in quibus per iniquitatem creverant reduces fieri, praeter in id quod consecuti fuerint pietate clementissimi principis nostri, cujus gratia et bonos donorum praemiis ditat et malos a beneficentia sua non separat. Gloria autem et honor omnipotenti Deo in cujus nomine congregati sumus; post haec pax, salus et diuturnitas piissimo et amatori Christi domino nostro Sisenando regi, cujus devotio nos ad hoc decretum salutiferum convocavit, corroboret Christi gloria regnum illius gentisque Gothorum in fide catholica, annis et meritis protegat illum usque ad ultimam senectutem summi Dei gratia, et post praesentis regni gloriam ad aeternum regnum transeat, ut sine fine regnet qui intra saeculum fideliter imperat, ipso praestante qui est rex regum et dominus dominorum cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen. Definitis itaque his quae superius comprehensa sunt, annuente religiosissimo principe, placuit deinde nulla re impediente a quolibet nostrum ea quae constituta sunt temerari, sed cuncta salubri consilio conservare: quae quia profectibus Ecclesiae et animae nostrae conveniunt, etiam propria subscriptione ut permaneant roboramus.

PL 84 (Hispana, ed. González), Collectio canonum Ecclesiae Hispanae, ed. F. A. González (Madrid 1808), reprinted in Migne, Patrologia Latina 84 (Paris 1850); TEI text of Corpus Corporum (mlat.uzh.ch, idno 8223) via the CatholicCorpus mirror

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.