Denz.-U. 1322

1. Beato PETRO eiusque successoribus Christi vicariis ipsique Ecclesiae rerum spiritualium et ad aeternam salutem pertinentium, non autem civilium ac temporalium a Deo traditam potestatem, dicente Domino: Regnum meum non est de hoc?nundo [lo 18, 36], et iterum: <Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo> [Lc 20, 25], ac proinde stare Apostolicum illud: 'Oi anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt; itaque qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit> [Rom 13, 1 sq]. Reges ergo et principes in temporalibus nulli ecclesiasticae potestati Dei ordinatione subici, neque auctoritate clavium Ecclesiae directe vel indirecte deponi, aut illorum subditos eximi a fide atque oboedientia, ac praestito fidelitatis sacramento solvi posse: eamque sententiam publicae tranquillitati necessariam, nec minus Ecclesiae quam Imperio utilem ut verbo Dei, Patrum traditioni et Sanctorum exemplis consonam, omnino retinendam

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 366.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.