Denz.-U. 1529
29. Doctrina synodi, qua parte tradere instituens fidei doctrinam de ritu consecrationis remotis quaestionibus scholasticis circa modum, quo Christus est in Eucharistia, a quibus parochos docendi munere fungentes abstinere hortatur, duobus his tantum propositis: 1) Christum post consecrationem vere, realiter, substantialiter esse sub speciebus; 2) tunc omnem panis et vini substantiam cessare, solis remanentibus speciebus, prorsus omittit ullam mentionem facere transsubstantiationis seu conversionis totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini m sanguinem, quam velut articulum fidei TRIDENTINUM Concilium definivit [v. n. 877 884], et quae in sollemni fidei professione continetur [v. n. 997]; quatenus per inconsultam istiusmodi suspiciosamque omissionem notitia subtrahitur tum articuli ad fidem pertinentis, tum etiam vocis ab Ecclesia consecratae a/t illius tuendam professionem adversus haereses, tenditque adeo ad eius oblivionem inducendam, quasi ageretur de quaestione mere scholastica: — perniciosa, derogans expositioni veritatis catholicae circa dogma transsubstantiationis, favens haereticis.