Denz.-U. 1640

Nihil dicimus de alio illo decreto, quo m.atrimonii sacramenti mysterio, dignitate, sanctitate omnino despecta eiusque institutione et natura prorsus ignorata et eversa, atque Ecclesiae in sacramentum idem potestate penitus spreta, proponebatur iuxta iam damnatos haereticorum errores atque adversus catholicae Ecclesiae doctrinam, ut matrimonium tanquam civilis tantum contractus haberetur et in variis casibus divortium proprie dictum sanciretur omnesque matrimoniales causae ad laica deferrentur tribunalia et ab illis iudicarentur: cum nemo ex catholicis ignoret aut ignorare possit, matrimonium esse vere et proprie unum ex septem evangelicae legis sacramentis a Christo Domino institutum, ac propterea inter fideles matrimonium dari non posse, quin uno eodemque tempore sit sacramentum, atque idcirco quamlibet aliam inter Christianos viri et mulieris praeter sacramentum coniunctionem, cuiuscunque etiam civilis legis vi factam, nihil aliud esse nisi turpem atque exitialem concubinatum ab Ecclesia tantopere Cum Hermesiani haec Pontificis verba ita interpretari auderent, quasi Hermesii doctrinam confirmaret ac coleret, PIUS IX ad Ioannem Archiepiscopum Coloniensem, postmodum S. R. E. Cardinalem de Geissel, litteras dedit d. 25. Iulii 1847, quibus GREGORII XVI Breve d. 26. Sept. 1835 et additum decretum S. Congregationis Indicis confirmavit atque Hermesii opera denuo reprobavit ac damnavit. 2 Aexq 117; AP I 392 sq; cf. ASS 1 (1865), 508 sqq. — Respublica Neogranatensis iam a. 1845 legem iurium Ecclesiae laesivam tulerat, quae GREGORII XVI animadversionem meruit. Tantum vero abfuil, ut illius regionis moderatores pedem ab incepta via retraherent, ut novis decretis ordines religiosos vexarent, bona ecclesiastica saecularibus usibus vindicarent, episcopos invicta fide rcsistentes persequerentur, denique inducto civili matrimonio sacramenti sanctitatem violarent. Quo factum est, ut Summus Pontifex publice sibi adversus iniquissimas illas leges reclamandum censuerit. Eandem de matrimonio civili doctrinam Summum Pontificem litteris d. 19. Sept. datis ad Sardiniae regem, in cuius regno eadem novatio induccnda erat, exposuisse, ephemerides tradiderunt. damnatum, ac proinde a coniugali foedere sacramentum separari nunquam posse, et omnino spectare ad Ecclesiae potestatem ea omnia decernere, quae ad idem matrimonium quovis modo possunt pertinere. Definitio immaculatae conceptionis B. M. V.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 439.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.