Denz.-U. 170

(1)... [Putant haeretici quidam in Gallia] hoc rationabili se assertione suadere, quod humano generi parentes, ut ex materiali faece tradunt corpora, ita etiam vitalis animae spiritum tribuant.... Quomodo (ergo) contra divinam sententiam carnali nimis intellectu animam ad Dei imaginem factam putant hominum permixtione diffundi atque insinuari, cum ab illo, qui ab initio hoc fecit, actio ipsa hodieque non desinat, sicut ipse dixit: Pater meus adhuc operatur et ego operor [cf.lo5,i7]? Cum et illud debeant intelligere quod scriptum est: 'Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul> [Eccli 18, 1]. Si igitur, antequam Scriptura per species singulas in singulis quibusque creaturis ordinem rationemque disponeret, potentialiter, quod negari non potest, et causaliter in opere pertinente ad creanda omnia simul, a quibus consummatis in die septimo requievit, nunc autem visibiliter in opere pertinente ad temporum cursum usque nunc operatur: sanae igitur doctrinae acquiescant, quod ille indat animas, qui vocat ea quae non sunt, tanquam sint [cf. Rom 4, 17]. (4)... Qua putant fortasse pie ac bene se dicere, ut animas merito dicant a parentibus tradi, cum sint peccatis implicitae, hac ab ipsis sapienti debent separatione discerni: quod ab illis nihil aliud potest tradi, quam quod ab ipsorum mala praesumptione commissum est, id est, culpa poenaque peccati, quam per traducem secuta progenies evidenter ostendit, ut pravi homines distortique nascantur. In quo solo utique Deus nullam communionem habere perspicue cernitur, qui ne in hanc necessitatem calamitatis inciderent, genito mortis terrore prohibuit atque praedixit. Itaque per traducem quod a parentibus traditur evidenter apparet, et quid ab initio usque ad finem vel operatus sit Deus vel operetur ostenditur.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 76.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.