Denz.-U. 171

Prima salus est rectae fidei regulam custodire et a constitutis Patrum nullatenus deviare. Et quia non potest Domini nostri Iesu Christi praetermitti sententia dicentis: «Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam eam> etc. [Mtie, 18]. Haec, quae dicta sunt, rerum probantur effectibus, quia in Sede Apostolica citra maculam semper est catholica servata religio. De qua spe et fide minime separari cupientes et Patrum sequentes constituta, anathematizamus omnes haereses, praecipue Nestorium haereticum, qui quondam Constantinopolitanae fuit urbis episcopus, damnatum in Concilio EPHESINO a beato COELESTINO Papa urbis Romae et ab venerabili viro Cyrillo Alexandrinae civitatis antistite. Similiter anathematizantes et Eutychen et Dioscorum Alexandrinum in sancta Synodo, quam sequimur et amplectimur, CHALCEDONENSI damnatos, quae secuta s, Concilium NICAENUM fidem apostolicam praedicavit, detestamur et Timotheum parricidam, Aelurum cognomento, discipulum quoque ipsius et sequacem in omnibus Petrum Alexandrinum. Condemnamus etiam et anathematizamus Acacium Constantinopolitanum quondam episcopum ab Apostolica Sede damnatum, eorum complicem et sequacem, vel qui in eorum communionis societate permanserint: quia Acacius quorum se communioni miscuit, ipsorum similem iure meruit in damnatione sententiam. Petrum nihilominus Antiochenum damnamus cum sequacibus suis et omnium suprascrip- torum.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 77.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.