Denz.-U. 178
13]. Can. 5. Si quis sicut augmentum, ita etiam initium fidei ipsumque credulitatis affectum, quo in eum credimus, qui iustificat impium, et ad (re)generationem sacri baptismatis pervenimus, non per gratiae donum, id est per inspirationem Spiritus Sancti corrigentem voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem, ab impietate ad pietatem, sed naturaliter nobis inesse dicit, Apostolicis dogmatibus adversarius approbatur, beato Paulo dicente: Confidimus, quia qui coepit in nobis bonum opus perficiet usque iji diem Domini nostri Iesu Christi [Phili, 6], et illud: Vobis datum est pro Christo non solum, ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini [cf Phil 1 29], et: Gratia salvi facti estis per fidem et hoc 71071 ex vobis: Dei enit)i donum est [Eph 2, Qui enim fidem, qua in Deum credimus, dicunt esse naturalem, omnes eos, qui ab Ecclesia Christi alieni sunt, quodammodo fideles esse definiunt.