Denz.-U. 1841
...Fides (tamen) docet et humana ratio demonstrat, duplicem exsistere rerum ordinem simulque binas distinguendas esse potestates in terris, alteram naturalem, quae humanae societatis tranquillitati et saecularibus negotiis prospiciat, alteram vero, cuius origo supra naturam est, quae praeest civitati Dei, nimirum Ecclesiae Christi ad pacem animarum et salutem aeternam divinitus instituta. Haec autem duplicis potestatis officia sapientissime ordinata sunt, ut reddantur quae sunt Dei Deo et propter Deum quae sunt Caesaris Caesari [Mt, 21]; qui «ideo magnus est, quia coelo minor est; illius enim est ipse, cuius (et) coelum est et omnis creatura». A quo certe divino mandato nunquam deflexit Ecclesia, quae semper et ubique fidelium suorum animis ingerere contendit obsequium, quod inviolabiliter servare debent erga supremos principes eorumque iura quoad saecularia; docuitque cum Apostolo esse principes non timori boni operis sed mali, iubens fideles subditos esse non solum propter iram, quia princeps gladium portat vindex in iram et qui malum agit, sed etiam propter conscientiam, quia in officio suo Dei minister est [Romi3, 3bqq]. Hunc autem principum metum ipsa cohibuit ad opera mala, eundem plane excludens a divinae legis observantia, memor eius quod fideles docuit beatus PETRUS: <(.Nemo vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor; si autem μὲ Christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine- [i Petr 4, 15 sq].