Denz.-U. 1842

Partes Nostri muneris implendas intendimus per hasce litteras aperta testatione denuntiantes omnibus, ad quos ea res pertinet, et universo catholico orbi, leges illas irritas esse, utpote quae divinae Ecclesiae constitutioni prorsus adversantur. Non enim potentes huius saeculi praefecit Dominus sacrorum antistitibus in iis quae ad sanctum ministerium attinent; sed beatum PETRUM, cui non modo agnos sed et oves suas pascendas commendavit [cf Io 21, 16 17]; proindeque a nulla quantumvis sublimi saeculi potestate episcopali officio privari possunt ii <!quos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Dei-» [Act 20,... Illud autem sciant qui Vobis infesti sunt, quod renuentes vos praestare Caesari, quae Dei sunt, nullam regiae auctoritati iniuriam allaturi estis, et nihil ex ea detracturi; scriptum est enim (-Oboedire oportet Deo magis quam hominibus Act 5, 29]; ac simul noverint, unumquemque vestrum tributum et obsequium Caesari dari paratum esse, 7toJi propter iram, sed propter conscientiam [Rom, 5] in iis, quae civili subsunt imperio et potestati.... De explicatione transsubstantiationis \ [Ex Decr. S. Off., 7. Iulii 1875.] Ad dubium: «Utrum tolerari possit explicatio transsubstantiationis in ss. Eucharistiae sacramento, quae sequentibus propositionibus comprehenditur:

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 491.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.