Denz.-U. 1883

Item catholicorum hominum operam ex hoc tanquam angustiore campo longius excurrcre ipsamque summam rempublicam complecti generatim utile est atque honestum. Generatim eo dicimus, quia haec praecepta Nostra gentes universas attingunt. Ceterum potest alicubi accidere, ut maximis iustissimisque de causis rempublicam capessere in muneribusque politicis versari nequaquam expediat. Sed generatim, ut diximus, nullam velle rerum publicarum partem attingere tam esset in vitio quam nihil ad communem utilitatem afferre studii, nihil operae: eo vel magis, quod catholici homines ipsius, quam profitentur, admonitione doctrinae ad rem integre et ex fide gerendam impelluntur. Contra, ipsis otiosis, facile habenas accepturi sunt ii, quorum opiniones spem salutis haud sane magnam afferant. Idque esset etiam cum pernicie coniunctum christiani nominis: propterea quod plurimum possent, qui male essent in Ecclesiam animati, minimum, qui bene.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 507.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.