Denz.-U. 1884
Quamobrem perspicuum est, ad rempublicam adeundi causam esse iustam catholicis: non enim adeunt neque adire debent ob eam causam, ut probent quod est hoc tempore in rerum publicarum rationibus non honestum; sed ut has ipsas rationes, quoad fieri potest, in bonum publicum transferant sincerum atque verum, destinatum animo habentes, sapientiam virtutemque catholicae religionis tanquam saluberrimum succum ac sanguinem in omnes reipublicae venas inducere....