Denz.-U. 1981

Desiderium (vero) Iesu Christi et Ecclesiae, ut '-omnes Christifideles quotidie ad sacrum convivium accedant, in eo potissimum est, ut Christifideles per sacramentum Deo coniuncti robur inde capiant ad compescendam libidinem, ad leves culpas quae quotidie occurrunt abluendas, et ad graviora peccata, quibus humana fragilitas est obnoxia, praecavenda: non autem praecipue, ut Domini honori ac venerationi consulatur, nec, ut sumentibus id quasi merces aut praemium sit suarum virtutum. Unde S. TRIDENTINUM Concilium Eucharistiam vocat antidotum, quo liberemur a culpis quotidianis et a peccatis mortalibus praeservemur [v. n.875].

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 533.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.