Denz.-U. 2081

Atque haec, Venerabiles Fratres, de modernista ut philosopho. — Iam si, ad credentem progressus nosse quis velit, unde hic in modernistis a philosopho distinguatur, illud advertere necesse est, etsi philosophus realitatem divini ut fidei obiectum admittat, hanc tamen ab illo realitatem non alibi reperiri nisi in credentis animo, ut obiectum sensus est et affirmationis atque ideo phaenomenorum ambitum non excedit: utrum porro in se illa extra sensum exsistat, atque affirmationem huiusm-odi, praeterit philosophus ac negligit. E contra modernistae credenti ratum ac certum est, realitatem divini reapse in se ipsam exsistere nec prorsus a credente pendere. Quod si postules, in quo tandem haec credentis assertio nitatur, reponent: in privata cuiusque hominis experientia. — In qua affirmatione dum equidem hi a rationalistis dissident, in protestantium tamen ac pseudo-mysticorum opinionem discedunt [cf. n. 1273]. Rem enim sic edisserunt: in sensu religioso quendam esse agnoscendum cordis intuitum; quo homo ipsam, sine medio, Dei re alitateni attingit tantamque de exsistentia Dei haurit persuasionem deque Dei tum intra tum extra hominem actione, ut persuasionem omnem, quae ex scientia peti possit, longe antecellat. Veram igitur ponunt experientiam eamque rationali qualibet experientia praestantiorem: quam si quis, ut rationahstae, inficiatur, inde fieri affirmant, quod nolit is in eis se ipse constituere moralibus adiunctis, quae ad experientiam gigncndam requirantur, Haec porro experientia, cum quis illam fuerit assecutus, proprie vereque credentem efficit. —

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 553.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.