Denz.-U. 2082

Quam hic longe absumus a catholicis institutis, Commenta eiusmodi a VATICANA Synodo improbata iam vidimus [cf. n. 2072]. — His semel admissis una cum erroribus ceteris iam memoratis, quo pacto ad atheismum pateat via, inferius dicemus, Nunc statim advertisse iuverit, ex hac experientiae doctrina coniuncta alteri de symbolismo religionem quamlibet, ethnicorum minime excepta, ut veram esse habendam. Quidni etenim in religione quavis experientiae huiusmodi occurrant? occurrisse vero non unus asserit. Quo iure autem modernistae veritatem experientiae abnuent, quam turca affirmet, verasque experientias unis catholicis vindicabunt? Neque id reapse modernistae denegant; quin immo, subobscure alii, alii apertissime, religiones omnes contendunt esse veras. Secus autem sentire nec posse manifestum est. Nam religioni cuipiam quo tandem ex capite secundum illorum praecepta foret falsitas tribuenda? Certe vel ex fallacia sensus religiosi vel quod falsiloqua sit formula ab intellectu prolata. Atqui sensus religiosus unus semper idemque est, etsi forte quandoque imperfectior: formula autem intellectus, ut vera sit, sufficit ut religioso sensui hominique credenti respondeat, quidquid de huius perspicuitate ingenii esse queat. Unum ad summum in religionum diversarum conflictu modernistae contendere forte possint, catholicam utpote vividiorem plus habere veritatis: itemque christiano nomine digniorem eam esse, ut quae christianismi exordiis respondeat plenius...

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 553.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.