Denz.-U. 2085

Ex his tamen fallitur vehementer, qui reputet posse opinari, fidem et scientiam alteram sub altera nulla penitus ratione esse subiectam. Nam de scientia quidem recte vereque existimabit; secus autem de fide, quae non uno tantum, sed triplici ex capite scientiae subici dicenda est. Primum namque advertere oportet, in facto quovis religioso, detracta divina realitate quamque de illa habet experientiam, qui credit, cetera omnia, praesertim vero religiosas formulas phaenomenorum ambitum minime transgredi, atque ideo cadere sub scientiam. Liceat utique credenti, si volet, de mundo excedere; quamdiu tamen in mundo deget, leges, obtutum, iudicia scientiae atque historiae nunquam, velit nolit, effugiet. — Praeterea, quamvis dictum est Deum solius fidei esse obiectum, id de divina quidem realitate concedendum est, non tamen de idea Dei. Haec quippe scientiae subest; quae dum in ordine, ut aiunt, logico philosophatur, quidquid etiam absolutum est attingit atque ideale. Quocirca philosophia seu scientia cognoscendi de idea Dei ius habet eamque in sui evolutione moderandi et, si quid extrarium invaserit, corrigendi. Hinc modernistarum effatum: evolutionem religiosam cum morali et intellectuali componi debere; videlicet, ut quidam tradit, quem magistrum sequuntur, eisdem subdi. — Accedit demum, quod homo dualitatem in se ipse non patitur: quamobrem credentem quaedam intima urget necessitas fidem cum scientia sic componendi, ut a generali ne discrepet idea, quam scientia exhibet de hoc mundo universo. Sic ergo conficitur, scientiam a fide omnino solutam esse, fidem contra, utut scientiae extranea praedicetur, eidem subesse. — Quae omnia, Venerabiles Fratres, contraria prorsus sunt iis, quae PIUS IX decessor Noster tradebat docens: Philosophiae esse, in iis quae ad religionem pertinent, non dominari, sed ancillari, non praescribere quid credendum sit, sed rationabili obsequio amplecti, neque altitudinem scrutari mysteriorum Dei, sed illam pie humiliterque revereri. Modernistae negotium plane invertunt: quibus idcirco applicari queunt, quae GREGORIUS IX item decessor Noster de quibusdam suae aetatis theologis scribebat: Quidam apud vos, spiritu vanitatis ut uter distetti, positos a Patribus terminos profana transferre satagunt novitate; coelestis paginae intellectum... ad doctrinam philosophicam ratioyialiuDi inclinando, ad ostentationem scientiae, non profectiDn aliquem auditorum.... /Ipsi, doctrinis variis et peregrinis abducti, redigunt caput in caudam, et ancillae cogunt /'mulari reginam.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 555.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.