Denz.-U. 2086

Ouod profecto apertius patebit intuenti, quo pacto modernistae agant accommodate omnino ad ea, quae docent. Multa enim ab eis contrarie videntur scripta vel dicta, ut quis facile illos aestimet ancipites atque incertos. Verumtamen consulte id et considerate accidit, ex opinione scilicet quam habent de fidei atque scientiae seiunctione mutua. Hinc in eorum libris quaedam offendimus quae catholicus omnino probet, quaedam, aversa pagina, quae rationalistam dictasse autumes. Hinc historiam scribentes, nullam de divinitate Christi mentionem iniciunt, ad contionem vero in templis eam firmissime profitentur. Item enarrantes historiam Concilia et Patres nullo loco habent, catechesim autem si tradunt, illa atque illos cum honore afferunt. Hinc etiam exegesim theologicamet pastoralemascientifica et historicasecernunt. Similiter ex principio, quod scientia a fide nullo pacto pendeat, cum de philosophia, de historia, de critice disserunt, Lutheri sequi vestigia non exhorrentes [cf n 769], despicientiam praeceptorum catholicorum, sanctorum Patrum, oecumenicarum Synodorum, magisterii ecclesiastici omnimodis ostentant; de qua si carpantur, libertatem sibi adimi conqueruntur. Professi demum fidem esse scientiae subiciendam, Ecclesiam passim aperteque reprehendunt, quod sua dogmata philosophiae opinionibus subdere et accommodare obstinatissime renuat: ipsi vero veteri ad hunc finem theologia sublata novam invehere contendunt, quae philosophorum delirationibus obsecundet.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 557.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.