Denz.-U. 2193

Quod scilicet Hebraei Anno Sabbatico, bonis recuperatis, quae in aliorum ius cesserant, 'ad possessionem suam' revertebantur ; quod servi 'ad familiam pristinam' (Lev 25, 10) sese liberi recipiebant et debitorum aes alienum condonabatur, id omne apud nos felicius piaculari anno contingit atque efficitur. Quicumque enim paenitendo Apostolicae Sedis salutaria iussa, Iubilaeo magno vertente, perficiunt, iidem, tum eam, quam peccando amiserant, meritorum donorumque copiam ex integro reparant ac recipiunt, tum de asperrimo Satanae dominatu sic eximuntur, ut libertatem repetant, 'qua Christus nos liberavit' (Gal 4, 31), tum denique poenis omnibus, quas pro culpis vitiisque suis luere debuerant, ob cumulatissima Christi Iesu, B. Mariae Virginis Sanctorumque merita plene exsolvuntur.

Testo latino da patristica.net, senza l'apparato moderno.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.