Denz.-U. 2194

Quo autem haec Domini nostri dignitas et potestas fundamento consistat, apte Cyrillus Alexandrinus animadvertit: «Omnium, ut verbo dicam, creaturarum dominatum obtinet, non per vim extortum, nec aliunde invectum, sed essentia sua et natura»*; scilicet eius principatus illa nititur unione mirabili, quam hypostaticam appellant. Unde consequitur, non modo ut Christus ab angelis et hominibus Deus sit adorandus, sed etiam ut eius imperio Hominis angeli et homines pareant et subiecti sint: nempe ut vel solo hypostaticae unionis nomine Christus potestatem in universas creaturas obtineat. — At vero quid possit iucundius nobis suaviusque ad cogitandum accidere, quam Christum nobis iure: non tantum nativo, sed etiam quaesito, scilicet redemptionis, imperare? Servatori enim nostro quanti steterimus, obliviosi utinam homines recolant omnes: «Ao enim corruptibilibus auro vel argento redempti estis. «οἱ sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi et incontaminati» (1 Petr 1 18-19, Iam nostri non sumus, cum Christus «$pretio magno» [1 Cor 6 20) nos emerit; corpora ipsa nostra membra sunt Christi [ibid.

Ed. Denzinger–Umberg–Rahner, 1957.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.