Denz.-U. 2196
Turpiter ceteroquin erret, qui a Christo homine rerum civilium quarumlibet imperium abiudicet, cum is a Patre ius in res creatas absolutissimum sic obtineat, ut omnia in suo arbitrio sint posita. At tamen, quoad in terris vitam traduxit, ab eiusmodi dominatu exercendo se prorsus abstinuit, atque, ut humanarum rerum possessionem procurationemque olim contempsit, ita eas possessoribus et tum permisit et hodie permittit, In quo perbelle illud: «Non eripit mortalia, qui regna dat coelestia» (Hymn. «Crudelis Herodes» in off. Epiph]. Itaque principatus Redemptoris nostri... universos... complectitur homines; quam ad rem verba immortalis memoriae decessoris Nostri LEONIS XIII Nostra libenter facimus: «Videlicet imperium eius non est tantummodo in gentes catholici nominis, aut in eos solum, qui, sacro baptismo abluti, utique ad Ecclesiam, si spectetur ius, pertinent, quamvis error opinionum devios agat, vel dissensio a caritate seiungat: sed complectitur etiam quotquot numerantur christianae fidei expertes, ita ut verissime in potestate Iesu Christi sit universitas generis hurniani» (Enc. «Annum sacrum», d. 25. Maii 1899. Nec quicquam inter singulos hac in re et convictiones domesticas civilesque interest, quia homines societate coniuncti nihilo sunt minus in potestate Christi quam singuli. Idem profecto fons privatae ac communis salutis: «Ef om est im alio aliquo salus; mec aliud momen est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri» (Act4, idem et singulis civibus et rei publicae prosperitatis auctor germanaeque beatitatis: «Non enim aliunde beata civitas, aliunde homo; cum aliud civitas non sit, quam. concors hominum multitudo» Ὁ. Nationum igitur rectores 1 S. Aug, Ep.ad Macedonium ς. 8, n. 9 [ML 88, 670). imperio Christi publicum reverentiae obtemperationisque officium per se ipsi et per populum praestare ne recusent, si quidem velint, sua incolumi auctoritate, patriae provehere atque augere fortunam.