Denz.-U. 2197
Iam si Christum Regem ab universitate catholici nominis coli iusserimus, eo ipso et horum temporum necessitati prospecturi et pesti, quae societatem hominum infecit, praecipuum quoddam remedium adhibituri sumus?. Pestem dicimus aetatis nostrae laicisnum, quem vocant, eiusdemque errores et nefarios conatus.... Christi enim in omnes gentes imperium negari coeptum; negatum, quod ex ipso Christi iure exsistit, ius Ecclesiae docendi humanum genus, ferendi leges, regundi populos, ad aeternam utique beatitatem perducendos. Tum vero paulatim Christi religio aequari cum falsis, in eodemque genere, prorsus indecore, poni; deinceps civili potestati subici, arbitrioque principum ac magistratuum fere permitti; ulterius ii progredi, qui naturalem quamdam religionem, naturalem quendam animi morum pro divina religione substitui oportere cogitarent. Nec civitates defuere, quae censerent, posse se Deo carere, et religionem suam in impietate negligentiaque Dei esse positam. De commate Ioanneo?. [Ex Decr. S. Officii, 13. Ian. 1897, et Declarat. S. Off., 2. Iunii 1927.) Ad quaestionem: