Denz.-U. 2198

«Utrum tuto negari, aut saltem in dubium revocari possit, esse authenticum textum S. Ioannis, in epistola prima cap. D vers. 7, qui sic se habet: Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in coelo: Pater, Verbum et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt?» responsum est 13. Ianuarii 1897: Negative. Ad quod responsum emanavit 2. Iunii 1927 sequens Declaratio, ab eadem S. Congregatione inde ab initio! AAS 17 (1925) 604 sq.? Institutionem scl. festi Christi Regis. privatim data ac postea pluries repetita, quae in EB n. 121 ipsius S. Officii auctoritate publici iuris facta est: «Decretum hoc latum est, ut coerceretur audacia privatorum doctorum ius sibi tribuentium authentiam commatis Ioannei aut penitus reiiciendi aut ultimo iudicio suo saltem in dubium vocandi. Minime vero impedire voluit, quominus scriptores catholici rem plenius investigarent atque, argumentis hinc inde accurate perpensis, cum ea, quam rei gravitas requirit, moderatione et temperantia, in sententiam genuinitati contrariam inclinarent, modo profiterentur, se paratos esse stare iudicio Ecclesiae, cui a Iesu Christo munus demandatum est sacras Litteras non solum interpretandi, sed etiam fideliter custodiendi.»

Ed. Denzinger–Umberg–Rahner, 1957.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.