Denz.-U. 2220

Neque enim, quia doctrina religionis in aliqua schola (plerumque nimis parce) impertitur, idcirco haec iuribus Ecclesiae ac familiae satisfacit et digna sit, quae ab alumnis catholicis celebretur; nam ut hoc quaevis schola revera praestet, omnino oportet, ut tota institutio ac doctrina, scholae ordinatio tota, nempe magistri, studiorum ratio, libri, ad quamvis disciplinam quod pertinet, christiano spiritu, sub ductu maternaque Ecclesiae vigilantia, sic imbuti sint ac polleant, ut religio ipsa totius instituendi rationis cum fundamentum tum fastigium constituat; neque hoc solum in scholis, in quibus doctrinae elementa, sed in iis etiam, ubi altiores disciplinae traduntur. «Necesse est», ut LEONIS XIII verbis utamur, «non modo certis horis doceri iuvenes religionem, sed reliquam institutionem omnem pietatis sensus redolere. Id si desit, si sacer hic habitus non doctorum animos ac discentium pervadat foveatque, exiguae capientur ex qualibet doctrina utilitates, damna saepe consequentur haud exigua»?...

Ed. Denzinger–Umberg–Rahner, 1957.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.