Denz.-U. 2254

Indoles et individualis et socialis. Primo igitur pro com: perto et explorato habeatur, neque LEONEM neque eos, qui Ecclesia duce et magistra docuere, theologos, negasse unquam vel in dubium vocasse duplicem dominii rationem, quam individualem vocant et socialem, prout singulos respicit vel ad bonum. spectat commune; sed semper uno ore affirmasse, a natura. seu a Creatore ipso ius dominii privati hominibus esse tributum, cum ut sibi familiaeque singuli providere possint, tum. ut, huius instituti ope, bona, quae Creator universae hominum. familiae destinavit, huic fini vere inserviant, quae omnia obtineri nullo modo possunt nisi certo et determinato ordine servato....

Ed. Denzinger–Umberg–Rahner, 1957.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.