Denz.-U. 2255
Obligationes dominio inhaerentes. Ut autem controversiis, quae de dominio officiisque eidem inhaerentibus agitari coeperunt, certos limites ponamus, fundamenti instar praemittendum est, quod LEO XIII constituit, ius nempe proprietatis ab eius usu distingui. Etenim possessionum divisionem sancte Servare neque proprii dominii limites excedendo alienum ius. invadere iustitia illa iubet, quae commutativa audit; dominos autem re sua non uti nisi honeste, non buius est iustitiae, sed aliarum virtutum, quarum officia «lege agendo petere ius non est»*, Quare immerito pronuntiant quidam, dominium honestumque eius usum iisdem contineri limitibus; multoque magis ἃ veritate abhorret, ipso abusu vel non-usu ius proprietatis perimi aut amitti.