Denz.-U. 229

Multi sunt, qui in nomine Christi solummodo unass? etiam mersione se asserunt baptizari. Evangelicum vero praeceptum ipso Deo Domino et Salvatore nostro Iesu Christo tradente nos admonet, in nomine, trina etiam mersione sanctum baptisma unicuique tribuere, dicente Domino nostro Iesu Christo discipulis suis: Ite baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti [Mt 28, 19]. Si revera hi de haereticis, qui in locis dilectioni tuae vicinis commorari dicuntur, solummodo se in nomine Domini baptizatos fuisse forsitan confitentur, sine cuiusquam dubitationis ambiguo eos ad catholicam fidem venientes Sanctae Trinitatis nomine baptizabis. Sin vero... manifesta confessione claruerit, quod in nomine Trinitatis fuerint baptizati, sola reconciliationis gratia impensa catholicae fidei sociare maturabis, ut... nihil aliter, quam quod evangelica iubet auctoritas,... videatur efiectum.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 102.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.