Denz.-U. 246

Nostis (enim) in evangelio Dominum proclamantem: SijHon, Simon, ecce satanas expetivit vos, ut cribraret sicut triticwn: ego autem rogavi pro te Patrem, ut non deficiat fides tua; et tu conversus confirma fratres tuos [Lc22, 31sq]. Considerate, carissimi, quia Veritas mentiri non potuit nec fides PETRI in aeternum quassari poterit vel mutari: nam cum omnes discipulos diabolus ad excribrandum poscerit, pro solo PETRO se Dominus rogasse testatur et ab eo voluit ceteros confirmari: cui etiam pro maiori dilectione, quam prae ceteris Domino exhibebat, pascendarum ovium sollicitudo commissa est [cf. lo2i, issqq]: cui et claves regni coelorum tradidit; et super quem Ecclesiam suam aedificaturum esse promisit nec portas inferi adversus eam praevalere testatus est [Mt 16,16 sqq Sed quia inimicus humani generis usque in finem saeculi non quiescit in Domini Ecclesiam bono semini superseminare zizania [Mti3, 25]: ideoque ne forte quisquam maligno studio aliqua de fidei nostrae integritate diaboli instigatione fingere praesumpserit et argumentari, et ex hoc vestri fortasse videantur animi perturbari, necessarium iudicavimus per praesentem epistolam nostram, et ad viscera vos matris Ecclesiae ut reverti debeatis, cum lacrimis exhortari, et de fidei nostrae integritate vobis satisfactionem mittere.... Considerate (ergo), quia quicunque in pace et unitate Ecclesiae non fuerit, Dominum habere non poterit [Gal3, 7].... [Confirmata fide Synodorum NICAENAE, CONSTANTINOP. I, EPHESINAE I, et praedpue CHALCEDONENSIS, necnon epistolae dogmaticae LEONIS ad Flavianum, sic pergit:] Si quis autem contra hanc fidem aut sapit aut credit aut docere praesumit, secundum eorundem Patrum sententiam damnatum atque anathematizatum se esse cognoscat...,

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 105.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.