Denz.-U. 247
Nolite (ergo) amore iactantiae, quae superbia semper est proxima, in obstinationis vitio permanere: quando in die iudicii nullus vestrum excusare se valet..., Ubi namque sit Ecclesia constituta, licet ipsius Domini voce in sancto evangelio sit apertum, quid tamen beatus Augustinus eiusdem dominicae memor sententiae definierit, audiamus. In his namque, ait, esse Dei Ecclesiam constitutam, qui sedibus apostolicis per successionem praesulum praesidere noscuntur. Et quicunque ab earundem sedium se communione vel auctoritate suspenderit, esse in schismate demonstratur. Et post alia: Positus foris, etiamsi pro Christi nomine mortuus eris, inter membra Christi [non numeraberis]. Patere pro Christo, haerens corpori, pugna pro capite. Sed et beatus Cyprianus... inter alia sic dicit: Exordium ab unitate proficiscitur: et primatus PE- TRO datur, ut una Christi Ecclesia et cathedra monstretur: et pastores sunt omnes, sed grex unus ostenditur, qui ab apostolis unanimi consensione pascatur. Et post pauca: Hanc Ecclesiae unitatem qui non tenet, tenere se fidem credit? Qui cathedram PETRI, super quam Ecclesia fundata est, deserit et resistit, in Ecclesia se esse confidit? Item post alia: Ad pacis praemium pervenire non possunt, quia pacem domini discordiae furore ruperunt.... Cum Deo manere non possunt, qui esse in Ecclesia Dei unanimiter noluerunt: ardeant licet flammis et ignibus traditi, vel obiecti bestiis animas suas ponant: non erit illa fidei corona, sed poena perfidiae: nec religiosae virtutis exitus gloriosus, sed desperationis interitus: occidi talis potest, coronari non potest.... Peius schismatis crimen est, quam quod hi, qui sacrificaverunt, qui tamen in poenitentia criminis constituti Dominum plenissimis satisfactionibus deprecantur. Hic Ecclesia quaeritur et rogatur, illic Ecclesiae repugnatur. Hic potest necessitas fuisse, illic vokmtas tenetur in scelere. Hic qui lapsus est, sibi tantum nocuit; illic qui haeresim vel schisma facere conatur, multos secum trahendo decipit. Hic animae unius est damnum, hic periculum plurimorum. Certe se peccasse hic intelligit et plangit, ille tumens in peccato suo, et ipsis sibi delictis placens, a matre filios segregat, oves a pastore sollicitat, Dei sacramenta disturbat, et cum lapsus semel peccaverit, ille quotidie peccat. Postremo lapsus martyrium postmodum consecutus potest regni promissa percipere: ille si extra Ecclesiam fuerit occisus, ad Ecclesiae non potest praemia pervenire.... eo (vero), quod scriptum est: Quia diem et horam neque Filius, neque angeli sciunt [cf.