Denz.-U. 293
His igitur cum omni undique cautela atque diligentia a nobis formatis, definimus, aliam fidem nulli licere proferre aut conscribere componereve aut sapere vel etiam aliter docere. Qui vero praesumpserint fidem alteram componere vel proferre vel docere, vel tradere aliud symbolum volentibus converti ad agnitionem veritatis ex Gentilitate vel Judaismo aut ex qualibet haeresi: aut qui novitatem vocis, vel sermonis adinventionem ad subversionem eorum, quae nunc a nobis determinata sunt, introducere: hos, siquidem episcopi fuerint aut clerici, alienos esse, episcopos quidem ab episcopatu, clericos vero a clero: sin autem monachi fuerint vel laici, etiam anathematizari eos. IOHANNES V 685—686.