Denz.-U. 294

Invenimus, quod in libro ilio responsionis fidei nostrae, quem per Petrum regionarium Romanae Eccle- Msi XII 10 E sqq; Hrd III 1761 Bsqq; cf. Hfl III 324 sq; Bar(Th) ad n. 1 sqq (12, 96 sqq). — Patxes Hispani concilii Toletani XIV opus siae miseramus, id primum capitulum iam dicto Papae [BENEDICTO] incaute visum fuisset a nobis positum, ubi nos secundum divinam essentiam diximus: Voluntas genuit voluntatem, sicut et sapientia sapientiam: quod vir ille in incuriosa lectionis transcursione praeteriens existimavit, haec ipsa nomina iuxta relativum, aut secundum comparationem humanae mentis nos posuisse: et ideo ipsa renotatione sua ita nos admonere iussus est, dicens: Naturali ordine cognoscimus, quia verbum ex mente originem ducit, sicut ratio et voluntas, et converti non possunt, ut dicatur: quia sicut verbum et voluntas de mente procedit, ita et mens de verbo aut voluntate; et ex ista comparatione visum est Romano Pontifici, voluntatem ex voluntate non posse dici. Nos autem non secundum hanc comparationem humanae mentis, nec secundum relativum, sed secundum essentiam diximus: Voluntas ex voluntate, sicut et sapientia ex sapientia. Hoc enim est Deo esse, quod velle: hoc velle, quod sapere. Quod tamen de homine dici non potest. Aliud quippe est homini id, quod est sine velle, et aliud velle etiam sine sapere. In Deo autem non est ita, quia simplex ita natura est, et ideo hoc est illi esse, quod velle, quod sapere....

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 132.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.