Denz.-U. 321

Can. 2. Deum praescire et praescisse aeterna- Miter et bona, quae boni erant facturi, et mala, quae mali sunt gesturi, quia vocem Scripturae dicentis habemus: «.Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant'» [Dn 13 42], fideliter tenemus, et placet tenere, bonos praescisse omnino per gratiam suam bonos futuros, et per eandem gratiam aeterna praemia accepturos: malos praescisse per propriam malitiam malos futuros, et per suam iustitiam aeterna ultione damnandos: ut secundum Psalmistam: Quia potestas Dei est, et Domini misericordia, ut reddat unicuique secundum opera sua [Ps 61 12 sq], et sicut apostolica doctrina se habet: His quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam: his autem, qui [sunt] ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum [Rom 2, 7 sqq]. In eodem sensu idem alibi: In revelatione, inquit, Domini nostri Iesu Christi de coelo cum angelis virtutis eius, i7t igne flammae dantis vindictam his, qui non noverunt Deum, et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu Christi, qui poenas dabunt in interitu aeternas,... cum venerit glorificari in Sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt [2 Thess i, 7 sqq]. Nec prorsus ulli malo praescientiam Dei imposuisse necessitatem, ut aliud esse non posset, sed quod futurus erat ex propi voluntate, sicuti Deus, qui novit omnia antequam fiant, praescivit ex sua omnipotenti et incommutabili maiestate. Nec ex praeiudicio eius aliquem, sed ex merito propriae iniquitatis credimus condemnari. Nec ipsos malos ideo perire, quia boni esse non potuerunt; sed quia boni esse n oluerunt, suoque vitio in massa damnationis vel merito originali vel etiam actuali permanserunt.

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 146.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.