Denz.-U. 322
Can. 3. Sed et de praedestinatione Dei placuit, et fideliter placuit, iuxta auctoritatem apostolicam, quae dicit: An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud vas in honorem, aliud vero in co7ituineliamr [Rom9, 21] ubi et statim subiungit: Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit ili multa patientia vasa irae aptata sive praeparata ili interitum, ut ostenderet divitias gratiae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam [Rom 9, 22 sq]: fidenter fatemur praedestinationem electorum ad vitam, et praedestinationem impiorum ad mortem: in electione tamen salvandorum misericordiam Dei praecedere meritum bonum: in damnatione autem periturorum meritum malum praecedere iustum Dei iudicium. Praedestinatione autem Deum ea tantum statuisse, quae ipse vel gratuita misericordia vel iusto iudicio facturus erat secundum Scripturam dicentem: Qui fecit, quae futura sunt [Is45, LXX]: in malis vero ipsorum malitiam praescivisse, quia ex ipsis est, non praedestinasse, quia ex illo non est. Poenam sane malum meritum eorum sequentem, uti Deum, qui omnia prospicit, praescivisse et praedestinasse, quia iustus qst, apud quem est, ut sanctus Augustinus ait, de omnibus omnino rebus tam fixa sententia quam certa praescientia. Ad hoc siquidem facit Sapientis dictum: <f-Parata sunt derisoribus iudicia, et mallei percutientes stultorum corporibus-> [Prvi9, De hac immobilitate praescientiae et praedestinationis Dei, per quam apud eum futura iam facta sunt, etiam apud Ecclesiasten bene intelligitur dictum: Cog7iovi, 10» quod omnia opera, quae fecit Deus, perseverent in perpetuum. Non possumus his addere nec auferre, quae fecit Deus, ut timeatur [EccleS, 14]. Verum aliquos ad malum praedestinatos esse divina potestate, videlicet ut quasi aliud esse non possint, non solum non credimus, sed etiam si sunt, qui tantum mali credere velint, cum omni detestatione, sicut Arausica[na synodus, illis anathema dicimus [v.n.200].