Denz.-U. 324

Can. 5. Item firmissime tenendum credimus, quod omnis multitudo fidelium ex aqua et Spiritu Sancto [io3, 5] regenerata, ac per hoc veraciter Ecclesiae incorporata, et iuxta doctrinam apostolicam in morte Christi baptizata, in eius sanguine sit a peccatis suis abluta: quia nec in eis potuit esse vera regeneratio, nisi fieret et vera redemptio: cum in Ecclesiae sacramentis nihil sit cassum, nihil ludificatorium, sed prorsus totum verum, et ipsa sui veritate ac sinceritate subnixum. Ex ipsa tamen multitudine fidelium et redemptorum a 1 tos salvari aeterna salute, quia per gratiam Dei in redemptione sua fideliter permanent, ipsius Domini sui vocem in corde ferentes: «Qui... perseveraverit usque in finem hic salvus erit [Mt lo, 22 et 24, 13]: a 1 tos, quia noluerunt permanere in salute fidei, quam initio acceperunt, redemptionisque gratiam potius irritam facere prava doctrina vel vita, quam servare elegerunt, ad plenitudinem salutis et ad perceptionem aeternae beatitudinis nullo modo pervenire. In utroque siquidem doctrinam pii Doctoris habemus: <(~Quicunque baptizati sumus in C/iristo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus Rom 6,8], et: Omnes qui in Christo baptizati estis, Christum induistis [Gal3,27], et iterum: <(-Accedavms cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda teneamus spei nostrae cvnfessionem indeclinabilem-i> [Hebrio,22sq], et iterum: «Voluntarie... peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostiaTt [Hebrio,26], et iterum: <!Irritam quis faciens legem Moysis, sine tdla miseratione duobus vel tribus testibus moritur. Quanto magis pidatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti poliutum duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritid gratiae contumeliam fecerit?f> [Hebrio, 28sq.]

Ed. Bannwart, Friburgo 1911, p. 148.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.